CAPUT
XXVI. De nominibus astrorum.
1 Legitur
in Job, dicente Domino: Nunquid conjungere vales micantes stellas Pleiades,
et gyrum Arcturi poteris dissipare? Nunquid producis Luciferum in tempore suo,
et vesperum super filios terrae consurgere facis? Et iterum alibi: Qui
facit Arcturum, et Orionem, et Hyadas. Haec nomina stellarum dum in
Scripturis legimus vanis deliramentis assensum non praebeamus, qui falsis opinionibus
vocabula ista in astris ex hominum nominibus, vel aliarum creaturarum vocabulis
imposuerunt. Ita enim stellarum quarumdam gentilium sapientes nomina, sicut et
dierum, indiderunt.
2 Quod vero eisdem nominibus sacra utitur
Scriptura, non eorum idcirco vanas approbat fabulas, sed faciens ex rebus
visibilibus invisibilium rerum figuras ea nomina pro cognitione ponuntur quae
late sunt cognita, ut quidquid incognitum significat, facilius per id quod est
cognitum humanis sensibus innotescat.
3 Arcturus est ille quem Latini
Septentrionem dicunt, qui septem stellarum radiis fulgens, in seipso revolutus
rotatur, qui ideo Plaustrum vocatur, quia in modum vehiculi volvitur, et modo
tres ad summa elevat, modo quatuor inclinat. Hic autem in coeli axe constitutus
semper versatur, et nunquam mergitur. Sed dum in seipso volvitur, et nox
finitur.
4 Per hunc Arcturum, id est Septentrionem,
Ecclesiam septenario virtute fulgentem intelligimus. Nam sicut in axe coeli
Arcturus semper inclinatur rursumque erigitur, ita et Ecclesia diversis quidem
adversitatibus humiliatur, sed mox consurgens spe et virtutibus elevatur; et
sicut ex tribus stellis et quatuor Septentrio efficitur, ita Ecclesia ex fide
Trinitatis et operationibus quatuor virtutum principalium consummatur. Fide enim et operibus homo justificatur.
5 Bootes, stella est quae Plaustrum, id est
Septentrionem sequitur, qui etiam ab antiquis Arctophylax dicitur, sive minor
Arctos. Unde et quidam eam Septentrionem dixerunt. Hanc spectant praecipue qui
navigare noscuntur. De qua Lucanus:
. . . . . . .
Velox ubi nocte Bootes;
Quae cum orta fuerit, cito facit occasum.
6 Pleiades sunt multae juges stellae quas etiam botrum appellamus a
multitudine stellarum. Nam
et ipsae septem esse dicuntur, sed amplius quam sex nullus conspicere potest. Haec ab
oriente surgunt, et appropinquante diei claritate stellarum ejus ordo
distenditur. Pleiades autem ex pluralitate vocatae sunt, quia pluralitatem
Graeci πλειότητα
appellant. Has Latini Vergilias appellaverunt, eo quod vere oriantur, et eo
magis caeteris praedicantur, quod his exorientibus aestas significatur,
occidentibus hiems ostenditur, quod aliis penitus non est traditum signis.
7 His autem stellis, ab eo quod septem sunt
et splendide micant, sancti omnes septiformi spiritus virtute fulgentes
significantur; ab eo autem quod sibi vicinantur, sed non se contingunt,
charitate proximos, et tempore divisos Dei praedicatores ostendunt.
8 Orion stella est *. Hic autem Orion
gladius dictus est. Unde etiam eum Latini Jugulam vocant, sidus, ut videtur,
armatum et stellarum luce terribile, quod ignorare magnae difficultatis est,
adeo ut quamvis rudes oculos, tamen prae fulgoris splendore in seipsum rapiat.
Hi quippe Oriones in ipso pondere temporis hiemalis exoriuntur, suoque ortu imbres
et tempestates excitant, et maria terrasque perturbant.
9 Oriones autem significant martyres. Nam
sicut isti nascuntur in coelo tempore hiemis, ita in Ecclesia martyres
procedunt tempore persecutionis. Procedentibus Orionibus, mare turbatur et terra;
obortis vero martyribus, terrenorum et infidelium corda tempestate jactantur.
10 Lucifer, stella nitens, quae ominum
maxima et clarior esse videtur. Nam quemadmodum sol et luna, ita haec umbram
facit. Ista igitur orientem solem praecedit, atque mane nuntians tenebras
noctis lumine sui fulgoris dispergit. Cujus figura est Christus, qui, velut
Lucifer, per Incarnationis mysterium producitur; per quem lux fidei, tanquam
dies secutura, monstratur.
11 Lucifer autem bipertitus est: sic hujus
pars sancta est, sicut Dominus in Apocalypsi de se et Ecclesia dicit: Ego
sum genus et radix David, Stella splendida et matutina. Item: Qui
vincit, dabo ei stellam matutinam. Pars autem alia Luciferi, diabolus esse
dignoscitur. De quo scriptum est: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui
mane oriebaris? et qui etiam in coelo super stellas Dei dicit se sedem
positurum, et cadens de coelo confringitur.
12 Vesperus est stella occidentalis noctem ducens. Hic
solem occidentem sequitur, et tenebras succedentes praecedit. Hic autem
Antichristi exprimit typum, qui tanquam vesper consurgit, ut ait Job, super
filios terrae, ut caecae noctis successu carnalium corda offuscet. Quod ideo
auctore Deo fit, quia pro infidelitate praecedenti, qua renuerunt Christo
credere, Antichristum suscipere meruerunt.
13 Cometes stella est quae velut comas
luminis ex se fundit. Haec cum nascitur, aut regni mutationem fertur ostendere,
aut bella, aut pestilentias surgere. De qua Prudentius ait: Tristis cometa
intercedit. Et Lucanus:
. . . . Et terris minitantem regna cometem.
Et Virgilius:
. . Nec diri toties arsere cometae.
Genethliaci
autem omnes stellas erraticas quibusdam temporibus cometas fieri dicunt, et
prout cuique sunt motus, ita secunda vel adversa portendere.
14 Sirius stella est, quam vulgo Canem
appellant. Sirius quippe appellata propter flammae candorem, quod ejusmodi sit
ut prae caeteris lucere videatur. Haec oriens mundum ardoris nimio calore
incendit, et aestu suo fructus exurit. Interdum et morbo afficit corpora,
corrumpens aerem flagrantia ignis. Ab hac enim stella dies Caniculares nominantur, quoniam hi plus flagrant
ardoribus quam totius aestatis tempus.
|