Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XXVII. Utrum sidera animam habeant.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT XXVII. Utrum sidera animam habeant.

1 Solet autem quaeri, ut ait sanctus Augustinus, utrum sol et luna, et aliae stellae, corpora sola sint, an habeant rectores quosdam spiritus suos. Et si habent, utrum ab eis etiam vitaliter inspirentur, sicut animantur canes per animas animalium, an sola sine ulla permistione praesentia. Et dum motus alicujus corporis sine anima esse non possit, stellae, quae cum tanto ordine ac tanta ratione moventur, ut in nullo prorsus aliquando cursus earum impediatur, utrum animantes sint, et rationabiles videantur, non facile comprehendi potest.

2 Salomon autem cum diceret de sole: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur, ostendit ipsum solem spiritum esse, et quod animal sit, et spiret, et vigeat, et annuos orbes suos cursu expleat, sicut et poeta ait:

Interea magnum sol circumvolvitur annum.

Et alibi:

Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra
Spiritus intus alit.

Quapropter, si corpora stellarum animas habent, quaerendum quid futurae sint in resurrectione.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License