Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis De natura rerum IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT XXVIII. De nocte. 1 Ambrosium
in libro Hexaemeron legi dicentem: «Quaeritur qualiter spatium aeris occupet
umbra terrae efficiens nobis noctem, cum sol recedit a nobis diemque obducit,
cum inferiora axis septentrionalis illuminat. Omne enim corpus umbram facit, et
naturaliter umbra corpori adhaeret, adeo ut etiam pictores umbras corporum quae
pinxerint nitantur exprimere, idque artis esse asserant non intermittere vim
naturae.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |