Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis De natura rerum IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT XXX. De fulminibus. 1 Aiunt naturalium scrutatores causarum, quod ex collisione atque attritu nubium fulgura generentur ad instar silicum duriorum quos cum compulseris invicem sibi, medius ex his ignis elabitur, vel quemadmodum si lignum ligno ras, ignem emittit. Unde et Papinius: Fulguraque attritis quotiens micuere procellis. Hac itaque
ratione, cum nubila invicem in se fuerint collisa, illico fulmina mittuntur. Non alias coelo ceciderunt plura sereno 3 Fit enim fulmen
nube, imbre et vento. Nam
cum ventus in nubibus vehementer agitatus est, sic incalescit, ut incendatur.
Dehinc, ut praedictum est, fulgura et tonitrua simul exprimuntur. Sed illud
celerius videtur quia clarum est, hoc autem tardius ad aures pervenit. Post
fulminis autem jactum, ventorum erumpere violentiam, sicque furorem tempestatis
quem in nubibus conclusi agebant exeuntes ad terras emittunt. Et late circum loca sulphure fumant, Et Lucanus: Aethereoque nocens fumabit sulphure ferrum. 5 In fulminibus sanctorum accipiuntur miracula, claritate signorum ac virtutum micantia, atque ad intima cordis pervenientia. Sublimia loca amplius sentire dicuntur ventorum vel fulminis injuriam, quam humilior terra. Unde et Horatius: Feriuntque summos Nimis
autem excelsiora loca a tempestatibus esse secura, ut Olympus, qui celsitudine
sua nec impetus ventorum, nec fulminum ictus sentit, quia nubes excedit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |