Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
De natura rerum

IntraText CT - Text

  • CAPUT XXXII. De nubibus.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT XXXII. De nubibus.

1 Notandum est ex libro Job, quod cogitur aer iste visibilis, ut conglobetur; conglobatus autem in nubes vertitur. Sic ipse dicit: Subito aer cogitur in nubibus, et ventus transiens fugabit eas (Job. XXXVII, 21.) Et Virgilius:

Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.

Nubes autem sancti praedicatores intelliguntur, qui verbi divini pluviam credentibus fundunt.

2 Aer autem iste inanis et tenuis vacuas hominum mentes vagasque significat, qui tamen densatus in nubes vertitur, quia collectae ab inanitate fidelium mentes fide solidantur. Et sicut ex aere inani fiunt nubes pluviales, sic ad fidem de mundi vanitate colliguntur sancti praedicatores. Nubes autem dictae quod aethera obtegant, unde et nuptae dicuntur, quod vultus suos velent. Unde et Neptunus, quod nube et mari terram tegat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License