[1.] Quia sicut
in his quae ex lege credi debent, quae tamen pro se rationem non habent,
quaerere rationem stultum est, quia qui hoc facit, quaerit quod impossibile est
inveniri, - et eis nolle credere sine ratione haereticum est, sic in his quae
non sunt manifesta de se, quae tamen pro se rationem habent, eis velle credere
sine ratione philosophicum non est, ideo - volentes sententiam christianae
fidei de aeternitate mundi et sententiam Aristotelis et quorundam aliorum
philosophorum reducere ad concordiam, ut sententia fidei firmiter teneatur
quamquam in quibusdam demonstrari non possit, - ne incurramus stultitiam,
quaerendo demonstrationem ubi ipsa non est possibilis, ne etiam incurramus
haeresim, nolentes credere quod ex fide teneri debet, quia pro se
demonstrationem non habet, sicut fuit mos quibusdam philosophis quibus nulla
lex posita placuit, quia articuli legis positae pro se non habebant demonstrationem,
ut etiam sententia philosophorum salvetur, quantum ratio eorum concludere
potest, - nam eorum sententia in nullo contradicit christianae fidei nisi apud
non intelligentes: sententia enim philosophorum innititur demonstrationibus et
certis rationibus possibilibus in rebus de quibus loquuntur, fides autem in
multis, innititur miraculis et non rationibus: quod enim tenetur propter hoc
quod per rationes conclusum est, non est fides sed scientia, - et ut appareat
quod fides et philosophia sibi non contradicunt de aeternitate mundi, ut etiam
pateat quod rationes quorundam haereticorum non habent vigorem per quas contra
christianam fidem mundum tenent esse aeternum, de hoc per rationem inquiramus,
scilicet utrum mundus sit aeternus.
|