[5.] Respondebit aliquis quod immo mundus est factum
novum, quia haec fuit forma voluntatis divinae ab aeterno, ut mundum produceret
in hora in qua factus est: ab antiqua enim voluntate potest procedere effectus
novus, et propter hoc non oportet quod contingat aliqua transmutatio vel in
voluntate vel in volente: habet enim aliquis nunc voluntatem faciendi aliquid
post tres dies, adveniente tertia die facit tunc quod prius voluit et ab
antiquo, nec tamen facta est aliqua transmutatio in voluntate nec in volente;
et hoc modo mundus potest esse novus, quamquam habet causam aeternam [et]
sufficientem.
Sed contra hunc modum ponendi arguitur sic:
qui fingit antecedens, fingit omne, quod ex ipso sequitur, nec ipsum
certificat; tu autem fingis in Deo talem formam voluntatis ab aeterno, nec eam
potes declarare, et sic facile est omnia fingere: dicet enim tibi aliquis quod
non fuit talis forma divinae voluntatis ab aeterno, nec habes, unde sibi
contradicas; ergo etiam fingis mundum esse novum, nec hoc poteris declarare.
Item, contra eundem modum ponendi arguitur
sic: volitum procedit a voluntate secundum formam voluntatis; si ergo talis
fuit forma voluntatis divinae quod ab aeterno voluit producere mundum in hora,
ut tu dicis, ergo fuisset Deo impossibile prius mundum produxisse quod videtur
inconveniens, cum Deus sit agens per libertatem voluntatis.
Ad hanc rationem respondebis quod, immo Deus
potuit prius fecisse mundum, quia, sicut habuit hanc formam voluntatis ab
aeterno, sic potuit habere aliam, et ideo, sicut mundum produxit in hora in qua
factus est, sic potuit ipsum prius produxisse.
Sed contra hanc rationem arguitur sic: quod
unius formae voluntatis est et potest esse alterius, hoc est transmutabile
secundum voluntates; sed Deus penitus est intransmutabilis; ergo non potest
habere aliam formam voluntatis quam illam quam habuit ab aeterno.
<14> Item, ab antiqua voluntate, inter
quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus:
quod enim effectus non est simul cum causa in duratione, hoc facit transmutatio
cadens inter illa: qui enim transmutationem tollit, ipse tollit omnem
exspectationem; sed inter voluntatem Dei, quae aeterna est et mundum nulla
potest cadere transmutatio; ergo ante mundum nulla potest esse transmutatio;
ergo mundus coaeternus est voluntati divinae.
<15> Item, secundum exemplum quod
positum est, non est conveniens in proposito; scilicet quod homo aliquis nunc
habet voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente autem tertia die
facit illud quod ab antiquo voluit, illud exemplum inconveniens est in
proposito: quia, licet in voluntate non sit facta transmutatio nec in volente,
tamen facta est transmutatio quae est adventus horae, scilicet tertiae diei.
Quodsi nec facta esset transmutatio in volente, nec in passivo ex quo fieri
debuit novus effectus; nec illa transmutatio quae est adventus horae, tunc ex
aliqua voluntate non posset fieri novus effectus, quia omnis novus effectus
requirit ante se aliquam transmutationem, ut diceret aliquis. Et quia ante
mundum non est facta transmutatio in voluntate ex qua factus est mundus, nec in
materia ex qua fieri deberet mundus - quoniam mundum non antecedit materia -
nec etiam facta est illa transmutatio ante mundum quae est adventus alicuius
horae, tunc videtur quod ex voluntate aeterna non potuerit fieri mundus novus.
Et ideo illud exemplum inconveniens est in proposito.
Istae sunt rationes per quas quidam
haeretici, tenentes aeternitatem mundi nituntur impugnare sententiam
christianae fidei, quae ponit mundum esse novum; contra quas expedit, ut
christianus studeat diligenter, ut sciat eas perfecte solvere, si haereticus
aliquis eas opponat. Haec sunt rationes:
Solutio
|