[7.] Quod autem naturalis non potest hoc ostendere,
declaratur sic accipiendo duas suppositiones per se notas, quarum prima est:
quod nullus artifex potest aliquid causare, concedere vel negare nisi ex
principiis suae scientiae. Secunda suppositio est: quod, quamvis natura non sit
primum principium simpliciter, est tamen primum principium in genere rerum
naturalium, et primum principium quod naturalis considerare potest. Et ideo
Aristoteles hoc considerans in libro Physicorum, qui est primus liber doctrinae
naturalium, incepit non a primo principio simpliciter, sed a primo principio
rerum naturalium, scilicet a materia prima, quam in II eiusdem dicit esse
naturam. Ex his autem ad propositum.
Natura non potest causare aliquem motum
novum, nisi ipsum praecedat alius motus qui sit causa eius; sed primum motum
non potest alius motus praecedere, quia tunc ipse non esset primus motus; ergo
naturalis, cuius primum principium est natura, non potest ponere secundum sua
principia primum motum esse novum. Maior patet, quia natura materialis nihil
agit de novo nisi prius agatur ab alio: natura enim materialis non potest esse
primus motor. Quomodo enim ens
genitum erit primus motor? Et omne agens materiale est ens genitum. Nec est
instantia de corpore caeli, quia si sit ens materiale, tamen non habet materiam
univoce cum rebus generabilibus; transmutabilia enim sunt ad invicem quae
materiam unius naturae communicant.
Item, omnis effectus naturalis
novus aliquam requirit novitatem in suis immediatis principiis; novitas autem
non potest esse in aliquo ente sine transmutatione praecedente: qui enim tollit
transmutationem, ipse tollet novitatem; ergo natura nullum motum vel effectum
novum causare potest sine transmutatione praecedente. Ideo secundum naturalem, cuius primum principium est
natura, motus primus, quem nulla transmutatio praecedere potest, non potest
esse novus. Maior patet, quia, si omnia principia immediata alicuius effectus
naturalis semper fuissent in eadem dispositione, ex eis non posset ille
effectus nunc esse, cum prius non esset. Quaeram enim, quare magis nunc quam
prius, nec habes, unde respondebis. Dico autem in hac ratione "principia
immediata", quia, licet effectus naturalis sit novus, non propter hoc
oportet quod in suis principiis mediatis et primis facta sit aliqua transmutatio
et novitas. Quamvis enim proxima principia rerum generabilium transmutantur et
quandoque sunt, et quandoque non sunt, primae tamen causae earum semper sunt.
Ex his apparet manifeste quod naturalis non
potest ponere aliquem motum novum, nisi ipsum praecedat aliquis motus qui sit
causa eius; ergo, cum necesse sit in mundo ponere aliquem motum primum -, non
enim contingit abire in infinitum in motibus quorum unus sit causa alterius -
sequitur quod naturalis ex sua scientia et suis principiis quibus ipse utitur,
non potest ponere primum motum novum.
Ideo quod Aristoteles VIII Physicorum
quaerens utrum motus aliquando factus sit, cum prius non esset, et utens his
principiis, quae modo dicta sunt, et loquens ut naturalis, ponit motum primum
aeternum ex utraque parte. Ipse etiam in eodem VIII Physicorum quaerens, quare
quaedam quandoque moventur, quandoque quiescunt, respondet quod hoc est, quia
moventur a motore semper moto. Quia enim motor a quo moventur, est motor motus,
ideo diversimode se habet, propter hoc facit sua mobilia quandoque moveri et
quandoque quiescere. Illa autem quae semper moventur, ut corpora caeli,
moventur a motore immobili, semper uno modo se habente in se et ad sua mobilia.
Si ergo naturalis non potest secundum sua
principia ponere motum primum novum, ergo nec ipsum mobile [primum], quia
mobile causaliter praecedit motum, cum ipsum sit aliqua causa eius. Ergo nec
naturalis potest ponere mundum novum, cum mobile primum non praecessit mundum
in duratione.
Ex hoc etiam contingit manifeste quod si quis
diligenter inspexerit quae iam diximus, quod naturalis creationem considerare
non potest. Natura enim omnem suum effectum facit ex subiecto et materia,
factio autem ex subiecto et materia generatio est et non creatio. Ideo
naturalis creationem considerare non potest. Quomodo enim naturalis illud
considerat quod ad sua principia non se extendunt? Et cum factio mundi, sive
productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est
creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi
sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo
ad naturalem non pertinet.
Ex his etiam, quae dicta sunt, contingit quod
naturalis ex sua scientia non potest ponere primum hominem, et ratio est, quia
natura de qua intendit naturalis, nihil potest facere nisi per generationem, et
primus homo non potest esse generatus. Homo enim generat hominem et sol. Modus
enim fiendi primi hominis alius est quam per generationem, nec debet esse
mirabile alicui quod naturalis non potest illa considerare ad quae principia
suae scientiae se non extendunt. Qui enim diligenter considerabit quae per se
potest naturalis considerare, illi apparebit rationabile esse quod dictum est:
non enim cuilibet artifex considerare potest quamlibet veritatem.
Si autem opponas, cum haec sit veritas
christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non
aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod
homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem
homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in
una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile,
quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod
principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae
non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet. Licet enim unus
artifex non possit causare vel scire ex suis principiis veritates scientiarum
aliorum artificum, non tamen eas negare debet. Ergo, licet naturalis haec quae
praedicta sunt, ex suis principiis scire non possit, nec asserere, eo quod
principia suae scientiae ad talia se non extendunt, non tamen debet ea negare,
si alius ea ponat, non tamen tanquam vera per rationes, sed per revelationem
factam ab aliqua causa superiori.
Dicendum est ad hoc quod veritates quas
naturalis non potest causare ex suis principiis nec scire, quae tamen non
contrariantur suis principiis, nec destruunt suam scientiam, negare non debet:
ut quod circa quemlibet punctum signatum in superficie sunt quattuor recti
anguli possibiles, habeat veritatem, naturalis ex suis principiis causare non
potest, nec tamen debet eam negare, quia non contrariatur suis principiis, nec
destruit suam scientiam. Veritatem tamen illam quam ex suis principiis causare
non potest nec scire, quae tamen contrariatur suis principiis et destruit suam
scientiam, negare debet, quia sicut consequens ex principiis est concedendum,
sic repugnans est negandum: ut hominem mortuum immediate redire vivum et rem
generabilem fieri sine generatione - ut ponit christianus, qui ponit
resurrectionem mortuorum, ut debeat et corruptum redire idem numero - ista
debet negare naturalis, quia naturalis nihil concedit, nisi quod videt esse possibile
per causas naturales. Christianus autem concedit haec esse possibilia per
causam superiorem quae est causa totius naturae, ideo sibi non contradicunt in
hic, sicut nec in aliis.
Si autem ulterius opponas, cum haec sit
veritas quod homo mortuus immediate redit vivus et idem numero, sicut ponit
fides christiana quae in suis articulis verissima est, nonne naturalis negans
hoc dicit falsum?
Dicendum ad hoc quod simul stant motum primum
et mundum esse novum [per causas superiores], et tamen non esse novum per
causas naturales et principia naturalia, sic simul stant, si quis diligenter
inspiciat, mundum et motum primum esse novum et naturalem negantem mundum et
motum primum esse novum dicere verum, quia naturalis negat mundum et motum
primum esse novum sicut naturalis, et hoc est ipsum negare ex principiis
naturalibus esse novum: quicquid enim naturalis, secundum quod naturalis, negat
vel concedit, ex causis et principiis naturalibus hoc negat vel concedit. Unde
conclusio in qua naturalis dicit mundum et primum motum non esse novum, accepta
absolute, falsa est, sed si referatur in rationes et principia ex quibus ipse
eam concludit, ex illis sequitur. Scimus enim quod qui dicit Socratem esse
album et qui negat Socratem esse album, secundum quaedam uterque dicit verum.
Sic verum dicit christianus, dicens mundum et motum primum esse novum, et
primum hominem fuisse, et hominem redire vivum et eundem numero, et rem
generabilem fieri sine generatione, cum tamen hoc concedatur possibile esse per
causam cuius virtus est maior, quam sit virtus causae naturalis; verum etiam
dicit naturalis qui dicit hoc non esse possibile ex causis et principiis
naturalibus: nam naturalis nihil concedit vel negat nisi ex principiis et
causis naturalibus, sicut etiam nihil negat vel concedit grammaticus secundum
quod huiusmodi nisi ex principiis et causis grammaticalibus. Et quia naturalis
solum considerans virtutes causarum naturalium, dicit mundum et motum primum
non [posse esse] novum, ex eis, fides autem christiana, considerans causam
superiorem quam sit natura, dicit mundum posse esse novum ex illa, ideo non
contradicunt in aliquo. Sic ergo patent duo: unum est quod naturalis non
contradicit christianae fidei de aeternitate mundi, et aliud est quod per
rationes naturales non potest ostendi mundum et motum primum esse novum.
|