[8.] Quod autem mathematicus hoc non possit ostendere,
sic declaratur manifeste: quia mathematicarum una pars est astrologia, et ipsa
habet duas partes: unam scilicet quae docet diversos motus stellarum et velocitates
earum, quae scilicet velocius et tardius complent cursum suum, et distantias et
coniunctiones et aspectus earum et caetera talia; alia pars scientiae astrorum
est quae docet effectus quos agunt in toto corpore quod sub orbe est. Quia nec
illa quae docet pars prima, nec quae docet pars secunda, ostendunt mundum et
motum primum esse novum, quia tales possunt esse tarditates et velocitates
quarundam stellarum in suis sphaeris respectu aliarum et etiam tales
coniunctiones earum ad invicem, etiam si mundus et motus primus esset aeternus.
Et propter hoc idem quod modo dictum est, nec secunda pars scientiae astrorum
ostendere potest mundum et motum primum esse novum, quia ex quo eosdem quos
modo habent, possent habere motus stellae et coniunctiones et virtutes, etiam
si mundus et motus primus esset aeternus, tunc etiam consimiles effectus facere
possent in mundo inferiori eis quos modo faciunt, etiam si mundus et motus
primus esset aeternus, ergo nec secunda pars scientiae astrorum potest
ostendere motum primum et mundum esse novum.
Sicut nec pars prima, nec etiam pars
[secunda] mathematicarum scientiarum quae geometria est, potest hoc ostendere.
Hoc enim non sequitur ex principiis geometriae, quia oppositum consequentis
potest stare cum antecedente, scilicet primum motum et mundum esse aeternum
potest stare cum principiis geometriae et omnibus suis conclusionibus. Dato
enim hoc falso quod motus primus et mundus sit aeternus, numquid propter hoc
erunt principia geometriae falsa, ut "a puncto ad punctum rectam lineam
ducere", vel etiam "punctus est, cuius pars non est", et caetera
talia, vel etiam suae conclusiones? Constat quod non. Numquid omnes passiones
[possibiles] in magnitudine eodem modo essent demonstrabiles de suis
substantiis et per easdem causas, etiam si mundus esset aeternus, sicut et si
mundus esset novus? Constat quod sic.
Et hoc idem dico de tertia et quarta parte
scientiarum mathematicarum quae sunt arithmetica et musica, et per eundem modum
ut declaratum est de geometria. Et hoc manifestum est illi qui provectus est in
his scientiis et qui scit posse earum.
|