[11.] Tunc ad rationes ad utramque partem adductas
respondendum est, et primo ad rationes quae nituntur probare contrarium
veritati, scilicet mundum esse Deo coaeternum.
<1> Ad primam. Omne incorruptibile
habet virtutem ut semper existat, si intelligas per hoc nomen incorruptibile
quod, cum sit ens, non potest deficere neque per corruptionem - de qua loquitur
Philosophus in fine I Physicorum: "omne quod corrumpitur, abibit in hoc
ultimum", id est in materiam, - nec etiam per corruptionem, largius
accipiendo nomen, quam unquam accipit ipse Philosophus, quae scilicet corruptio
cadere potest in omni ente quod habet aliam causam, quantum de se est. Nam
omnis effectus, quamdiu durat, tamdiu conservatur in esse per aliquam suarum
causarum, sicut apparet inducenti; quod autem per aliud in esse conservatur,
deficere potest quantum de se est. Si utroque istorum modorum intelligitur
incorruptibile, tunc vera est propositio maior quae dicit: omne incorruptibile
habet virtutem, ut semper existat; et sic non est incorruptibilis [immo] nec
aliquod ens habens aliam causam.
Et tu probas: quod est ingenitum, est
incorruptibile. Verum est corruptione quae opponitur generationi, quia sicut
generatio est ex materia, sic corruptio sibi opposita est in materiam, scilicet
in contrarium et non in puram negationem. Si tamen aliquid sit ingenitum, non
oportet quod propter hoc ipsum sit incorruptibile corruptione largius sumpta,
quae scilicet est non [in materiam nec] in contrarium, sed in puram negationem,
sicut potest corrumpi omne ens causatum circumscripta virtute conservantis. Et
hanc conservationem vocabant antiqui philosophi auream catenam, qua omne ens in
suo ordine a primo ente conservatur, ipsum autem primum ens, sicut ante se non
habet causam, sic ante se non habet conservans. Et, quia iam tactum est quod
omne ens [quod est] citra primum conservatur in esse virtute primi principii,
ideo magis hoc declaretur.
Et primo per dicta auctorum. In Libro de
causis scribitur sic: "Omnis intelligentiae fixio et essentia est per
bonitatem puram quae est prima causa." Per eius essentiam intelligit eius
productionem in esse, et per eius fixionem intelligit eius durationem. Et, si
intelligentia durat per virtutem primi principii, tunc multo magis omnia entia
alia. Et huic concordat illud quod scribitur in lege: "ex ipso et per
ipsum sunt omnia".
Item, Plato dicit loquens in persona primi
principii ipsis inteligentiis haec verba: "plus valent ad aeternitatis
vestrae custodiam mea voluntas quam vestra natura".
Et idem ostenditur ratione. Ens causatum non
habet de se naturam ut existat, quia, si de se naturam haberet ut existeret,
alterius causatum non esset, sed quod durat et in esse conservatur virtute
propria et non ex alia virtute superiori, hoc de se habet naturam ut existat;
ergo nullum ens causatum in esse conservatur per se. Et ideo, sicut omnia entia
quae sunt citra primum principium, sunt ex ipso, sic et per ipsum in esse
conservantur, et si primum principium virtutem suam entibus auferret, entia
penitus non essent. Et hoc est quod scribitur in Libro de Causis: "omnes
virtutes dependentes sunt ex una prima virtute quae est virtus virtutum".
Et Averroes Super secundum Metaphysicae loquens de hoc primo principio dicit:
"quod illa causa magis est digna et in esse et in virtute quam omnia
entia; omnia enim entia non acquirunt esse et virtutem nisi ab ista causa; est
igitur ipsum ens per se et verum per se, et omnia entia alia [sunt] sunt entia
et vera per esse et per veritatem eius".
Item, virtus quae facit durationem aeternam,
est virtus infinita, quia, si esset finita, tunc posset accipi virtus maior;
ergo, cum non possit esse duratio maior quam sit duratio aeterna, sequeretur
quod virtus maior non faceret maiorem durationem quam virtus minor, quod est
impossibile; sed in nullo ente causato est virtus infinita, quia omne causatum
est per transitum, sive per factionem acceptum, et hoc repugnat virtuti
infinitae.
Hoc idem etiam probatur ex alio. Quia virtus
primi motoris maior est quam virtus alicuius motoris posterioris et infinito
non potest aliquid esse maius, ergo in nullo ente causato est virtus infinita,
nec duratio aeterna per se, sed per virtutem primi principii cuius virtus per
se est aeterna et infinita. Et declaratur ratio: sicut duratione quae semper
est non potest accipi maior duratio, sic oportet quod virtus quae facit
durationem quae semper est sive aeterna, sit talis quod ea non potuit accipi
virtus maior, et talis solum est virtus infinita.
<2> Ad secundam rationem dicendum. Cum
dicis: illud est aeternum quod non habet ante se aliquam durationem, dico quod
falsum est. Licet enim tempus non sit ante mundum, aeternitas tamen est ante
mundum: ipsa enim semper est. Tu dicis: illud nunquam est quod habet ante se
durationem aeternam. Dico quod non oportet. Illud enim novum quod hodie factum
est, habet ante se durationem aeternam, quia ipsam aeternitatem quae semper
est, et tamen non est dicere quod ipsum nunquam est.
<3> Ad tertiam rationem dicendum quod,
licet ens, cuius productio est ex subiecto et materia, sive per generationem,
dependeat ex duplici potentia, scilicet ex potentia activa sui agentis et ex
potentia suae materiae, nihil enim fit ex materia, nisi illud ad quod ipsa
habuit potentiam passivam, tamen illa quorum factio non est generatio nec ex
materia, illa solum dependent ex sola potentia agentis principii, non materiae.
Quomodo enim potes dicere quod illud dependet ex potentia materiae cuius
productio non est ex materia, sicut est mundus? Apparet enim cuilibet quod
factio mundi non potuit esse generatio. Unde, si non esset alius modus fiendi
nisi generatio, nihil universaliter esset factum. Dico ergo quod mundus factus est et de novo factus
est, quia non est coaeternus Deo. Et cum
dicis: ergo potuit fieri, dico quod verum est: potuit fieri sola potentia agentis,
non subiecti et materiae. Et quia iam in solutione tactum est quod aliquis
effectus sufficienter dependeat ex sola potentia agentis, de quo aliquis
dubitaret, ideo hoc declaratur sic:
Omne illud cuius factio dependet ex materia,
si materia non sit, ipsum [esse] impossibile est; totum ens quod est citra
primum principium, factum est, quia causam habet, et illud voco ens factum quod
habet aliam suae productionis; si ergo omnis factio dependet a materia, et
nulla ex sola potentia agentis principii, et praeter totum ens quod est citra
primum principium non erat materia aliqua, sequitur quod totum ens, quod est
primum principium, esset impossibile; factum est ergo aliquid quod est
impossibile esset fieri.
<4> Ad quartam rationem dicendum. Cum
dicis: omne novum factum est per transmutationem, verum est solum de entibus
quorum factio est per generationem: nam solum in generabilibus invenitur
transmutatio. Unde et corpora caelestia quae habent substantias ingenitas,
sicut transmutantur secundum situm, sic et generantur secundum situm.
<5> Ad quintam rationem. Cum dicis:
omne novum est in tempore, quoniam novum in aliqua duratione debet fieri in
aliqua parte eius, quoniam si esset simul cum qualibet parte durationis illius,
non esset novum in illa duratione, et sola duratio quae partes habet, tempus
est, dico ad hoc quod aliquid potest dici novum duobus modis: aut quia est, cum
prius non esset, sed habendo esse post suum contradictorium, non quod sit in
aliqua parte durationis in qua est, et in alia non; et sic mundus est novus, et
tale novum non oportet esse in tempore. Alio modo potest aliquid dici novum,
quia in aliqua parte durationis in qua est, habet esse, in alia parte non-esse;
et omne quod sic novum est, necessario est in tempore, quia sola duratio quae
partes habet, tempus est; et sic mundus non est novus. Unde mundus in nulla
duratione potest esse novus: non in tempore, quia mundus incepit cum tempore,
ideo nulla pars temporis antecedit mundum; nec in aeternitate, quia aeternitas
est indivisibilis, et quod est in aeternitate, semper uno modo se habet.
<6> Ad sextam rationem dicendum. Cum
dicis: omnis generatio est ex corrupto, verum est. Cum dicis secundo: omne
corruptum prius est generatum, dico quod istam propositionem concedit
naturalis, quia ipse ex suis principiis non potest ponere factionem rei
generabilis et corruptibilis nisi per generationem. Qui tamen ponit factionem
rei generabilis non esse per generationem, sicut debet ponere qui ponit primum
hominem - homo enim est res generabilis, et eius productio non potest esse per
generationem, si sit primus - ipse debet negare illam propositionem quae dicit:
omne corruptum prius est generatum, quia ipsa contradicit suae positioni;
primus enim homo aliquando corruptus est, cum tamen nunquam fuerit generatus.
Unde illa ratio sexta innititur principiis naturalibus, et dictum est superius
quod qui ponit mundum esse factum novum, dimittere debet causas naturales et
quaerere causam superiorem.
<7> Ad septimam rationem dicendum. Cum
dicis quod effectus in duratione non potest sequi suam causam sufficientem,
dicendum quod hoc verum est de causa agente per naturam, non de agente
voluntarie. Sicut enim Deus aeterno intellectu potest nova intelligere, licet
illa respectu sui non sint nova, sic aeterna voluntate potest nova agere.
<8> Ad octavam rationem dicendum. Quod
potens et volens de necessitate agit, hoc est verum in hora ad quam voluntas
est determinata. Modo, licet aeterna sit potestas Dei qua potuit mundum facere,
et voluntas qua voluit, quia tamen illa voluntas solum erat respectu horae in
qua mundus factus sit, ideo mundus est novus, licet voluntas Dei sit aeterna.
<9> Ad aliam rationem dicendum. Cum
dicis: omnis effectus novus aliquam requirit novitatem in aliquo suorum
principiorum, dico quod illud non oportet in agente per voluntatem, quia
secundum antiquam voluntatem possunt fieri actiones novae praeter hoc quod
facta sit transmutatio in voluntate vel in volente. Ad confirmationem rationis
dicendum quod non solum potuit agens agere novum effectum, quia ipsum habet
novam substantiam, aut, quia ipsum habet aliquam novam virtutem vel situm, vel,
quia prius subiacebat impedimento, aut, quia in suo passivo ex quo agit, facta
est nova dispositio, sed etiam aliquod agens potest producere effectum novum per
hoc quod ipsum habet voluntatem aeternam determinatam ad aliquam horam in qua
vult agere, secundum illam voluntatem.
<10> Ad sequentem rationem dicendum est
quod non oportet quod omne quod movetur post quietem reducatur ad motum
aeternum, sed oportet quod omne quod movetur post quietem reducatur ad motum
primum sicut ad aliquam suam causam qui non est post quietem; unde licet motus
primus sit novus, ipse tamen non est post quietem: non enim quaelibet
immobilitas quies est, sed immobilitas eius quod natum est moveri, ut scribitur
III Physicorum. Et ante motum primum non erat aliquod mobile natum moveri, et
dico ante in duratione.
<11> Ad aliam rationem dicendum. Cum
dicis: voluntas quae postponit volitum, exspectat aliquid in futuro, verum est
solum de voluntate cuius actio est in tempore, quia solum in tempore est
futuratio et exspectatio, sed de voluntate cuius actio est ante tempus, non est
hoc verum; et actio voluntatis divinae est ante tempus, saltem illa qua mundum
et tempus agebat.
<12> Ad sequentem rationem dicendum est
quod illa duo quae sunt in eadem duratione, simul sunt, si nulla pars
durationis illius cadit inter illa, sicut duo temporalia simul sunt in tempore
inter quae nulla pars temporis cadit; si tamen inter aliqua duo nulla cadit
duratio propter hoc quod unum est in nunc aeternitatis et alterum est in nunc
temporis, et sic nulla inter ea cadit duratio, non oportet quod talia sint
simul. Sic se habet voluntas Dei quae est in nunc aeternitatis, et factio mundi
quae est in nunc temporis.
<13> Ad aliam rationem dicendum, sicut
dicebatur. Tu arguis in contrarium, quia ponere talem formam voluntatis in Deo,
hoc est fingere. Dicendum quod non est verum: non enim omnia figmenta sunt quae
demonstrari non possunt.
Ad illud quod tu secundo arguis, dico quod ex
quo fuerit talis forma voluntatis divinae ab aeterno, talem oportuit esse modum
procedendi voliti ex voluntate, ut volitum perfecte sit sic conforme voluntati.
<14> Ad sequentem rationem dicendum.
Cum dicis: ab antiqua voluntate inter quam et suum effectum non cadit
transmutatio, non potest fieri novus effectus, hoc solum verum est de voluntate
a qua procedit effectus per transmutationem; talis non est voluntas divina.
<15> Ad aliud dico quod illud exemplum
in aliquo est conveniens, licet non perfecte.
Rationes ad partem oppositam gratia
conclusionis concedantur, licet solvi possint, cum sint sophisticae.
|