[12.] Ex his ergo apparet quod philosophum dicere
aliquid esse possibile vel impossibile, hoc est illud: dicere esse possibile
vel impossibile per rationes investigabiles ab homine. Statim enim quando aliquis dimittit rationes, cessat
esset philosophus, nec innititur philosophia revelationibus et in miraculis. Cum ergo tu ipse dicis et dicere debes multa esse
vera, quae tamen, si non affirmes vera nisi quantum ratio humana te inducere
potest, illa nunquam concedere debes, sicut est ressurectio hominum quam ponit
fides. Et bene enim in talibus creditur auctoritati divinae et non rationi
humanae. Quaeram enim a te: quae ratio hoc demonstrat? Quaeram etiam: quae
ratio demonstrat rem generabilem post suam corruptionem iterum redire sine
generatione, et etiam eandem in numero quae prius ante suam corruptionem erat,
sicut oportet fieri in resurrectione hominum secundum sententiam nostrae fidei?
Philosophus tamen in fine II De generatione dicit rem corruptam posse redire
eandem in specie, sed non eandem in numero. Nec propter hoc contradicit fidei,
quia ipse dicit hoc non esse possibile secundum causas naturales. Ex talibus
enim ratiocinatur naturalis. Fides autem nostra dicit hoc esse possibile per
causam superiorem quae est principium et finis nostrae fidei, Deus gloriosus et
benedictus.
|