Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Boethius de Dacia De mundi aeternitate IntraText CT - Text |
|
|
[5.] Respondebit aliquis quod immo mundus est factum novum, quia haec fuit forma voluntatis divinae ab aeterno, ut mundum produceret in hora in qua factus est: ab antiqua enim voluntate potest procedere effectus novus, et propter hoc non oportet quod contingat aliqua transmutatio vel in voluntate vel in volente: habet enim aliquis nunc voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente tertia die facit tunc quod prius voluit et ab antiquo, nec tamen facta est aliqua transmutatio in voluntate nec in volente; et hoc modo mundus potest esse novus, quamquam habet causam aeternam [et] sufficientem. Sed contra hunc modum ponendi arguitur sic: qui fingit antecedens, fingit omne, quod ex ipso sequitur, nec ipsum certificat; tu autem fingis in Deo talem formam voluntatis ab aeterno, nec eam potes declarare, et sic facile est omnia fingere: dicet enim tibi aliquis quod non fuit talis forma divinae voluntatis ab aeterno, nec habes, unde sibi contradicas; ergo etiam fingis mundum esse novum, nec hoc poteris declarare. Item, contra eundem modum ponendi arguitur sic: volitum procedit a voluntate secundum formam voluntatis; si ergo talis fuit forma voluntatis divinae quod ab aeterno voluit producere mundum in hora, ut tu dicis, ergo fuisset Deo impossibile prius mundum produxisse quod videtur inconveniens, cum Deus sit agens per libertatem voluntatis. Ad hanc rationem respondebis quod, immo Deus potuit prius fecisse mundum, quia, sicut habuit hanc formam voluntatis ab aeterno, sic potuit habere aliam, et ideo, sicut mundum produxit in hora in qua factus est, sic potuit ipsum prius produxisse. Sed contra hanc rationem arguitur sic: quod unius formae voluntatis est et potest esse alterius, hoc est transmutabile secundum voluntates; sed Deus penitus est intransmutabilis; ergo non potest habere aliam formam voluntatis quam illam quam habuit ab aeterno. <14> Item, ab antiqua voluntate, inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus: quod enim effectus non est simul cum causa in duratione, hoc facit transmutatio cadens inter illa: qui enim transmutationem tollit, ipse tollit omnem exspectationem; sed inter voluntatem Dei, quae aeterna est et mundum nulla potest cadere transmutatio; ergo ante mundum nulla potest esse transmutatio; ergo mundus coaeternus est voluntati divinae. <15> Item, secundum exemplum quod positum est, non est conveniens in proposito; scilicet quod homo aliquis nunc habet voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente autem tertia die facit illud quod ab antiquo voluit, illud exemplum inconveniens est in proposito: quia, licet in voluntate non sit facta transmutatio nec in volente, tamen facta est transmutatio quae est adventus horae, scilicet tertiae diei. Quodsi nec facta esset transmutatio in volente, nec in passivo ex quo fieri debuit novus effectus; nec illa transmutatio quae est adventus horae, tunc ex aliqua voluntate non posset fieri novus effectus, quia omnis novus effectus requirit ante se aliquam transmutationem, ut diceret aliquis. Et quia ante mundum non est facta transmutatio in voluntate ex qua factus est mundus, nec in materia ex qua fieri deberet mundus - quoniam mundum non antecedit materia - nec etiam facta est illa transmutatio ante mundum quae est adventus alicuius horae, tunc videtur quod ex voluntate aeterna non potuerit fieri mundus novus. Et ideo illud exemplum inconveniens est in proposito. Istae sunt rationes per quas quidam haeretici, tenentes aeternitatem mundi nituntur impugnare sententiam christianae fidei, quae ponit mundum esse novum; contra quas expedit, ut christianus studeat diligenter, ut sciat eas perfecte solvere, si haereticus aliquis eas opponat. Haec sunt rationes: Solutio |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |