Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Boethius de Dacia De mundi aeternitate IntraText CT - Text |
|
|
[6.] Primo hic diligenter considerandum est quod nulla quaestio [potest esse quae] disputabilis est per rationes, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quomodo se habeat veritas in illa, quantum per rationem humanam comprehendi potest. Et huius declaratio est, quia omnes rationes per quas disputatur, ex rebus acceptae sunt: aliter enim essent figmentum intellectus; philosophus autem omnium rerum naturas docet: sicut enim philosophia docet ens, sic partes philosophiae docent partes entis, ut scribitur IV Metaphysicae, et de se patet; ergo philosophus omnem quaestionem per rationem disputabilem habet determinare: omnis enim quaestio disputabilis per ratione cadit in aliqua parte entis, philosophus autem omne ens speculatur: naturale, mathematicum et divinum; ergo omnem quaestionem per rationes disputabilem habet philosophus determinare, et qui contrarium dicit, sciat se proprium sermonem ignorare. Secundo est notandum quod nec naturalis, nec mathematicus, nec metaphysicus potest ostendere per rationes motum primum et mundum novum esse. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |