Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Boethius de Dacia
De mundi aeternitate

IntraText CT - Text

  • 7
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[7.] Quod autem naturalis non potest hoc ostendere, declaratur sic accipiendo duas suppositiones per se notas, quarum prima est: quod nullus artifex potest aliquid causare, concedere vel negare nisi ex principiis suae scientiae. Secunda suppositio est: quod, quamvis natura non sit primum principium simpliciter, est tamen primum principium in genere rerum naturalium, et primum principium quod naturalis considerare potest. Et ideo Aristoteles hoc considerans in libro Physicorum, qui est primus liber doctrinae naturalium, incepit non a primo principio simpliciter, sed a primo principio rerum naturalium, scilicet a materia prima, quam in II eiusdem dicit esse naturam. Ex his autem ad propositum.

Natura non potest causare aliquem motum novum, nisi ipsum praecedat alius motus qui sit causa eius; sed primum motum non potest alius motus praecedere, quia tunc ipse non esset primus motus; ergo naturalis, cuius primum principium est natura, non potest ponere secundum sua principia primum motum esse novum. Maior patet, quia natura materialis nihil agit de novo nisi prius agatur ab alio: natura enim materialis non potest esse primus motor. Quomodo enim ens genitum erit primus motor? Et omne agens materiale est ens genitum. Nec est instantia de corpore caeli, quia si sit ens materiale, tamen non habet materiam univoce cum rebus generabilibus; transmutabilia enim sunt ad invicem quae materiam unius naturae communicant.

Item, omnis effectus naturalis novus aliquam requirit novitatem in suis immediatis principiis; novitas autem non potest esse in aliquo ente sine transmutatione praecedente: qui enim tollit transmutationem, ipse tollet novitatem; ergo natura nullum motum vel effectum novum causare potest sine transmutatione praecedente. Ideo secundum naturalem, cuius primum principium est natura, motus primus, quem nulla transmutatio praecedere potest, non potest esse novus. Maior patet, quia, si omnia principia immediata alicuius effectus naturalis semper fuissent in eadem dispositione, ex eis non posset ille effectus nunc esse, cum prius non esset. Quaeram enim, quare magis nunc quam prius, nec habes, unde respondebis. Dico autem in hac ratione "principia immediata", quia, licet effectus naturalis sit novus, non propter hoc oportet quod in suis principiis mediatis et primis facta sit aliqua transmutatio et novitas. Quamvis enim proxima principia rerum generabilium transmutantur et quandoque sunt, et quandoque non sunt, primae tamen causae earum semper sunt.

Ex his apparet manifeste quod naturalis non potest ponere aliquem motum novum, nisi ipsum praecedat aliquis motus qui sit causa eius; ergo, cum necesse sit in mundo ponere aliquem motum primum -, non enim contingit abire in infinitum in motibus quorum unus sit causa alterius - sequitur quod naturalis ex sua scientia et suis principiis quibus ipse utitur, non potest ponere primum motum novum.

Ideo quod Aristoteles VIII Physicorum quaerens utrum motus aliquando factus sit, cum prius non esset, et utens his principiis, quae modo dicta sunt, et loquens ut naturalis, ponit motum primum aeternum ex utraque parte. Ipse etiam in eodem VIII Physicorum quaerens, quare quaedam quandoque moventur, quandoque quiescunt, respondet quod hoc est, quia moventur a motore semper moto. Quia enim motor a quo moventur, est motor motus, ideo diversimode se habet, propter hoc facit sua mobilia quandoque moveri et quandoque quiescere. Illa autem quae semper moventur, ut corpora caeli, moventur a motore immobili, semper uno modo se habente in se et ad sua mobilia.

Si ergo naturalis non potest secundum sua principia ponere motum primum novum, ergo nec ipsum mobile [primum], quia mobile causaliter praecedit motum, cum ipsum sit aliqua causa eius. Ergo nec naturalis potest ponere mundum novum, cum mobile primum non praecessit mundum in duratione.

Ex hoc etiam contingit manifeste quod si quis diligenter inspexerit quae iam diximus, quod naturalis creationem considerare non potest. Natura enim omnem suum effectum facit ex subiecto et materia, factio autem ex subiecto et materia generatio est et non creatio. Ideo naturalis creationem considerare non potest. Quomodo enim naturalis illud considerat quod ad sua principia non se extendunt? Et cum factio mundi, sive productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo ad naturalem non pertinet.

Ex his etiam, quae dicta sunt, contingit quod naturalis ex sua scientia non potest ponere primum hominem, et ratio est, quia natura de qua intendit naturalis, nihil potest facere nisi per generationem, et primus homo non potest esse generatus. Homo enim generat hominem et sol. Modus enim fiendi primi hominis alius est quam per generationem, nec debet esse mirabile alicui quod naturalis non potest illa considerare ad quae principia suae scientiae se non extendunt. Qui enim diligenter considerabit quae per se potest naturalis considerare, illi apparebit rationabile esse quod dictum est: non enim cuilibet artifex considerare potest quamlibet veritatem.

Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet. Licet enim unus artifex non possit causare vel scire ex suis principiis veritates scientiarum aliorum artificum, non tamen eas negare debet. Ergo, licet naturalis haec quae praedicta sunt, ex suis principiis scire non possit, nec asserere, eo quod principia suae scientiae ad talia se non extendunt, non tamen debet ea negare, si alius ea ponat, non tamen tanquam vera per rationes, sed per revelationem factam ab aliqua causa superiori.

Dicendum est ad hoc quod veritates quas naturalis non potest causare ex suis principiis nec scire, quae tamen non contrariantur suis principiis, nec destruunt suam scientiam, negare non debet: ut quod circa quemlibet punctum signatum in superficie sunt quattuor recti anguli possibiles, habeat veritatem, naturalis ex suis principiis causare non potest, nec tamen debet eam negare, quia non contrariatur suis principiis, nec destruit suam scientiam. Veritatem tamen illam quam ex suis principiis causare non potest nec scire, quae tamen contrariatur suis principiis et destruit suam scientiam, negare debet, quia sicut consequens ex principiis est concedendum, sic repugnans est negandum: ut hominem mortuum immediate redire vivum et rem generabilem fieri sine generatione - ut ponit christianus, qui ponit resurrectionem mortuorum, ut debeat et corruptum redire idem numero - ista debet negare naturalis, quia naturalis nihil concedit, nisi quod videt esse possibile per causas naturales. Christianus autem concedit haec esse possibilia per causam superiorem quae est causa totius naturae, ideo sibi non contradicunt in hic, sicut nec in aliis.

Si autem ulterius opponas, cum haec sit veritas quod homo mortuus immediate redit vivus et idem numero, sicut ponit fides christiana quae in suis articulis verissima est, nonne naturalis negans hoc dicit falsum?

Dicendum ad hoc quod simul stant motum primum et mundum esse novum [per causas superiores], et tamen non esse novum per causas naturales et principia naturalia, sic simul stant, si quis diligenter inspiciat, mundum et motum primum esse novum et naturalem negantem mundum et motum primum esse novum dicere verum, quia naturalis negat mundum et motum primum esse novum sicut naturalis, et hoc est ipsum negare ex principiis naturalibus esse novum: quicquid enim naturalis, secundum quod naturalis, negat vel concedit, ex causis et principiis naturalibus hoc negat vel concedit. Unde conclusio in qua naturalis dicit mundum et primum motum non esse novum, accepta absolute, falsa est, sed si referatur in rationes et principia ex quibus ipse eam concludit, ex illis sequitur. Scimus enim quod qui dicit Socratem esse album et qui negat Socratem esse album, secundum quaedam uterque dicit verum. Sic verum dicit christianus, dicens mundum et motum primum esse novum, et primum hominem fuisse, et hominem redire vivum et eundem numero, et rem generabilem fieri sine generatione, cum tamen hoc concedatur possibile esse per causam cuius virtus est maior, quam sit virtus causae naturalis; verum etiam dicit naturalis qui dicit hoc non esse possibile ex causis et principiis naturalibus: nam naturalis nihil concedit vel negat nisi ex principiis et causis naturalibus, sicut etiam nihil negat vel concedit grammaticus secundum quod huiusmodi nisi ex principiis et causis grammaticalibus. Et quia naturalis solum considerans virtutes causarum naturalium, dicit mundum et motum primum non [posse esse] novum, ex eis, fides autem christiana, considerans causam superiorem quam sit natura, dicit mundum posse esse novum ex illa, ideo non contradicunt in aliquo. Sic ergo patent duo: unum est quod naturalis non contradicit christianae fidei de aeternitate mundi, et aliud est quod per rationes naturales non potest ostendi mundum et motum primum esse novum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License