Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Boethius de Dacia De mundi aeternitate IntraText CT - Text |
|
|
[9.] Quod autem nec metaphysicus possit ostendere mundum esse novum, patet sic: mundus dependet ex voluntate divina, sicut ex sua causa sufficiente; sed metaphysicus non potest demonstrare aliquem effectum in duratione posse sequi suam causam sufficientem, sive posse postponi suae causae sufficienti; ergo metaphysicus non potest demonstrare quod mundus sit coaeternus voluntati divinae, mundus sit factus nisi divine. Item, qui non potest demonstrare hanc fuisse formam voluntatis divinae, ut ab aeterno voluerit mundum producere in hora in qua factus est, ille non potest demonstrare mundum esse novum nec coaeternum voluntati divinae, quia volitum est a volente secundum formam voluntatis; sed metaphysicus non potest demonstrare talem fuisse formam voluntatis divinae ab aeterno: dicere enim quod metaphysicus possit hoc demonstrare, non solum figmento, sed etiam, credo, [cuidam] dementiae simile est: unde enim homini ratio, per quam voluntatem divinam perfecte investiget? |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |