|
(Praesul)
|
Regi Rotberto sic praesul Adalbero plaudit.
|
|
|
Lauduntis tam parva domus tua regna salutat.
|
|
|
A divis venerantur opes et
his satiantur ;
|
|
|
In Domino pauper quae sunt caelestia sume.
|
|
|
Quod si sermo labat, sanctum quoque pneuma rogabo :
|
|
|
Vlla melos lira non posset ferre sonorum,
|
|
|
Si bene corda manu docta non percuteretur.
|
|
|
Ars occulta ; secreta Dei sic non caperentur,
|
|
|
Archanum quoddam tres si non sanctificarent,
|
|
|
Filius ille patris si non in carne veniret.
|
|
|
Ostendens aliquid sit
ratione superna,
|
|
|
Quod Deus est servans,
carnem quam suscipit ornans,
|
|
|
Assumpsit solus hoc quod
tres sunt operati,
|
|
|
Tres in personis, quorum
substantia simplex.
|
|
|
Vna tamen persona duas hominisque Deique
|
|
|
Contulit ; una quod est umquam non desinit esse ;
|
|
|
Altera post coepit, quam protulit una dierum.
|
|
|
Oro, fides non ficta, meo succurre labori :
|
|
|
Si Deus est, nasci qua fertur conditione ?
|
|
(Fides)
|
A nulla trahit exemplum, nullique relinquet.
|
|
|
Quattuor, ut scimus, hominum
sunt conditiones :
|
|
|
Talis prima fuit, quam vir nec femina novit ; (F°110 v°)
|
|
|
Atque secunda viro de solo femina coepit ;
|
|
|
Femina vincta viro jam tertia
fluxit in orbem ;
|
|
|
Quarta virum nescit, divinitus est operata.
|
|
|
Tertia fit primae contraria ; quarta secundae ;.
|
|
|
Lex privata tribus ; tamen est quartae generalis.
|
|
|
Tres hominum fugiunt sensus,
quia mistica res est :
|
|
|
Namque duas credunt gens et
judeus apella ;
|
|
|
Tertia pro poenis est execrabilis illis.
|
|
|
Conjunx absque viro peperit
; sine conjuge matre
|
|
|
Femina processit, non absque viro tamen orta.
|
|
|
Mandatis caecata Dei sinagoga senilis
|
|
|
Quod celebrat nescit, regem
quem praedicat odit.
|
|
(Praesul)
|
Si genesis judea, capax sub cortice legis,
|
|
|
Profert femineam sine
conjuge conditionem,
|
|
|
Non celebrat cur absque virili semine matrem ?
|
|
(Fides)
|
Quod sine matre fuit carnalis
mater oborta ;
|
|
|
Fex sinagogalis cordis
retinetur ab umbris,
|
|
|
Quod sine terreno puerum peperit patre virgo.
|
|
|
Non sine spe carnis cineres servantur in antris,
|
|
|
Hasque creaturas Deus unus fecit utrasque.
|
|
|
Altera parte viri fit, et altera creditur ex se ; (F° 111 r°)
|
|
|
Judicet alta probans super
his gens et judaismus,
|
|
|
Et ferat in medium quae sit
prestantior harum.
|
|
|
Altera secura, dubitantior altera cum sit ;
|
|
|
Vix intelligitur dictum quod non iteratum ;
|
|
|
Miratur factum quod nunquam postea visum.
|
|
(Praesul)
|
Creditur ergo fide : quod non habet experimentum !
|
|
|
Cantemus semper genitum de virgine natum.
|
|
|
Hunc genitum natum, factum dicemus utrumque ?
|
|
(Fides)
|
Quod genitus patris est
hominis commune duorum ;
|
|
|
Ecce quod est natus ; simili ratione refertur ;
|
|
|
Atque quod est factus,
hominem solummodo tangit,
|
|
|
Pneumate conceptus sacro, de
virgine natus,
|
|
(Praesul)
|
A quo concepitur, dic, est fas dicere patrem ?
|
|
(Fides)
|
Non persona patris pater est, donum quoque pneuma.
|
|
|
Hoc opus ecce Dei dono mirabile factum ;
|
|
|
Donum donatum semper dicatur et istud.
|
|
(Praesul)
|
Donum donatum sensu describitur uno ?
|
|
(Fides)
|
Esse potest donum, donatum non erit illud ;
|
|
|
Donatum tamen esse nequit semper sino dono.
|
|
|
Tempore concessum donatum dicimus esse :
|
|
|
Ergo Dei donum donatum spiritus hic est, (F° 111 v°)
|
|
|
Et semper donum donatum virgo recepit,
|
|
|
Quae genuit natum quem credimus antea natum.
|
|
(Praesul)
|
Est unum generare Deum, dic, atque creare ?
|
|
(Fides)
|
Creduntur tres personae non esse creatae ;
|
|
|
Creditur et hominis sic filius
esse creatus.
|
|
|
Respice quod Deus est : mox dicitur esse creator ;
|
|
|
Respice post hominem : jam
dicitur esse creatus.
|
|
(Praesul)
|
Est aliud generare quod est, aliudque creare ?
|
|
(Fides)
|
Est generare patris natum, Deumque creare.
|
|
(Praesul)
|
Condidit ille novam ?
|
|
(Fides)
|
Non
, sed lapsam reparavit.
|
|
|
Omne quod est et quicquid dicitur esse creatum,
|
|
|
Condidit ex nihilo patris praeclara voluntas.
|
|
|
Filius ex nihilo non est ; sed dicitur hic est,
|
|
|
Ex se quem genuit patris divina potestas.
|
|
|
Est semper genitus qui post in tempore natus ;
|
|
|
Hic idem genitus qui dicitur esse creatus :
|
|
|
Est igitur genitus dominus
servusque creatus.
|
|
(Praesul)
|
Si placet, alma fides, dic ista relatio quid sit.
|
|
(Fides)
|
Haec servus simul et dominus
duo suscipit unus ;
|
|
|
Filius ancillae servus dicemus utrumque ; (F° 112 r°)
|
|
|
Filius atque patris Dominus super omnia verus.
|
|
|
Servus habet dominum, domini substantia servum ;
|
|
|
Altera res servit ; dominatur et altera semper ;
|
|
|
Haec aliud quid sit, sed non
aliud duo monstrant.
|
|
|
Hoc persona negat, Christi natura quod affert.
|
|
|
Est natura trium simplex, nati quoque bina.
|
|
|
Nam Christi natura duas se dividit in res,
|
|
|
Cujus personam non error dividat ullus.
|
|
|
Est in persona divisio quippe cavenda ;
|
|
|
Vlla tamen persona suam non dividit in se ;
|
|
|
Christus in hoc et personae
contraria sumunt,
|
|
|
Personis tamen una tribus substantia constat :
|
|
|
Prima creaturis, substantia fitque secunda ;
|
|
|
Accidit his proprium vel
quod commune magisve.
|
|
|
Est tamen hoc : non illa Dei substantia simplex.
|
|
|
Omne quod est unum, quod et accidit est alienum.
|
|
|
Est igitur simplex ; quod
debet, hoc sibi debet ;
|
|
|
Simplex ille Deus cujus
generatio duplex.
|
|
|
Hic homo et hic Deus est ; et
tres sunt, et regnat unus.
|
|
(Praesul)
|
Dic, praeclara fides, rutila quae luce coruscas,
|
|
|
Dic, sapiens, dic, celsa quies, quia valde coartor :
|
|
|
Hoc quod temptavi per me transire pavesco. (F° 112 v°)
|
|
|
Non hominis capit hoc sensus,
qui tres, quid et unus ;
|
|
|
Nam pater est, et
filius est, et spiritus almus :
|
|
|
Haec tria sunt ; unus Deus ; hoc unum tria semper.
|
|
|
Nunc verbum patris quid spiret dissere nobis ;
|
|
|
In tenebris lumen nisi tu quis explicet illud ?
|
|
|
Dicere te sine te ; nihil est nisi fallere de te.
|
|
(Fides)
|
Res obscura nimis, corpus non percipit illud ;
|
|
|
Intellectibili sensu sunt haec capienda.
|
|
|
Non veto ; sed hominem solum dicamus oportet.
|
|
|
Audi quid fidei res sentiat inde beata.
|
|
|
Quod pater est Deus, est in eo substantia nulla ;
|
|
|
Quod Deus est pater, est in eo substantia nulla ;
|
|
|
Quod pater est quod filius est, substantia non est.
|
|
|
Vlla relativi non ad se causa refertur.
|
|
|
Quo pater est quo filius est, in eo sibi non est ;
|
|
|
Quod sibi non debet, hoc alter provocat ad se ;
|
|
|
Ecce quod alter habet ; res
una, nec est eadem res.
|
|
|
Quicquid dividitur tribus
his, substantia non est ;
|
|
|
Res eadem non est ; igitur substantia non est.
|
|
|
Quod Deus est bonus et
sapiens, hoc pertinet ad nos.
|
|
|
Nempe Dei bonitas Deus est, sapientia nec non ; (F° 113 r°)
|
|
|
Ergo Dei virtus Deus est et pertinet ad se :
|
|
|
Vnius proprium, non est commune duorum.
|
|
|
Quod non commune est, hoc unum desinit esse :
|
|
|
Quamvis una tribus non sit res, est tribus una.
|
|
(Praesul)
|
Ergo quod est proprium soli, substantia non est.
|
|
|
Personae sibi sunt aliae : quid separat illas ?
|
|
|
Harum proprietas et differentia quaedam :
|
|
|
In qua re, mihi dic, harum discretio sistit ?
|
|
(Fides)
|
Quod pater est, quod filius est, persona remota ;
|
|
|
Filius a patre differt habitudine quadam ;
|
|
|
Hic proprium : quarum
divisio jam patet apta.
|
|
|
Alter de solo venit ; hic alterque duobus ;
|
|
|
Nascitur alter ad hoc, ad quod procedit et alter.
|
|
|
Mittentes et jam tres sunt,
et (sunt) duo missi ;
|
|
|
Mittuntur missor et mittunt
missus uterque ;
|
|
|
Excipitur mittens unus, non
mittitur idem,
|
|
|
Et missus simul et mittens,
est unus et idem.
|
|
|
Hoc est officium per se quod quisque ministrat ;
|
|
|
Filius est solo patre ; quem pariter duo mittunt ;
|
|
|
Spiritus est iterum sanctus
quem mittit uterque.
|
|
|
Spiritus egreditur ; et haec
sunt proprietates. (F° 113 v°)
|
|
|
Hoc proprium per se quod
habent, hoc dividit illas ;
|
|
|
Solius est patris, quia
nunquam mittitur ipse.
|
|
|
Hae dantur per se personis proprietates,
|
|
|
Et quod sunt Deus est, et
quod mittuntur earum :
|
|
|
Hoc opus est unum, quod tres
operantur et unus.
|
|
|
Filius hoc quod habet patris
de corde respirat.
|
|
|
Nam proprium patris
est quod non procedit ab ullo ;
|
|
|
Filius hoc proprium tenet,
est hic a patre solo ;
|
|
|
Filius est unigenitus, pater ingenitusque.
|
|
P(raesul)
|
Si pater ingenitus, dic, est confessio vera ?
|
|
F(ides)
|
Quod non affirmas, hoc non omnino fateris.
|
|
|
Est pater unigenitus : hic affirmatio nulla ;
|
|
|
Hoc dicens, nihil affirmas,
sed rite negasti :
|
|
|
Omne quod affirmo, quodcumque negare coartor,
|
|
|
Non in subjectis, sed in his
quae praedico sistunt.
|
|
|
Namque patrem genitum me conveniente negasti :
|
|
|
Quod pater ingenitus quaedam distantia monstrat ;
|
|
|
Dicendo ingenitum, quod non est, esse negatur.
|
|
|
Dicendo patrem, nil dedicat, abdicat atque.
|
|
P(raesul)
|
Dic mihi, dic, aliud proprium dicuntur habere ?
|
|
F(ides)
|
Aptantur quaedam personis proprietates, (F° 114 r°)
|
|
|
Vox patris intonuit ;
hominum sibi filius aptat ;
|
|
|
Spiritus in specie sanxit baptisma columbae.
|
|
|
Hae personarum quaedam sunt proprietates.
|
|
P(raesul)
|
Quod pater est, persona quod est, dic, accedit illi ?
|
|
F(ides)
|
Non, quia non coepit, nec tempore clauditur ullo :
|
|
|
Tempora coeperunt, sed non in tempore coepta ;
|
|
|
Tempore non coeptum manet aeternaliter illud.
|
|
|
Filius est semper, pater est semper, hoc spiritus ipsum,
|
|
|
Et persona patris semper manet atque duorum.
|
|
|
Aeternum sic est ; igitur non accidit illi.
|
|
P(raesul)
|
Ecce quid est, horum neutrum si dicitur esse ?
|
|
F(ides)
|
Non est sic neutrum, sed mentem vult peracutam.
|
|
|
Personas divisibiles si respicis illas,
|
|
|
Ecce relativum pater est, et filius ipsum ;
|
|
|
Aeternum si respicis, est substantia simplex.
|
|
P(raesul)
|
Spiritus ille Dei fertur ratione sub ipsa ?
|
|
F(ides)
|
Non alias nos deducit sua secta fidelis.
|
|
|
Est tribus in rebus tribus
his discretio quedam :
|
|
|
Sunt conversio personae, substancia res hae.
|
|
|
Est tribus his per se sua res dinoscitur esse. (F° 114 v°)
|
|
|
Filius atque pater duplices assciscit uterque,
|
|
|
Spiritus atque duas ; sed
non assumit easdem.
|
|
|
Filius atque pater, dixi, substantia non est,
|
|
|
Sed sunt personae sibi quas conversio nectit,
|
|
|
In qua filius atque pater et
habent et habentur.
|
|
|
Hocque relativum res fert
duplices iteratum.
|
|
P(raesul)
|
Quae sunt hae ?
|
|
F(ides)
|
Possessores
possessionesque :
|
|
|
Possidet alter ad hoc,
iterans ut possideatur.
|
|
|
…..dica possessor sunt et possessio semper,
|
|
|
Et sibi semper habeant quiddam, cum non habeantur.
|
|
|
Spiritus est persona Dei, substantia nec non ;
|
|
|
Non habet ille relativos, cum possideatur.
|
|
|
Spiritus ecce quod est. In hoc divisio nulla ;
|
|
|
Sed, persona quod est, et habet divisio certa.
|
|
|
Altera res jungit, sed et altera separat illum ;
|
|
|
Separat hoc proprium quod mox
communio jungit ;
|
|
|
Quod communis inest,
substantia dicitur esse,
|
|
|
Et quod habet proprium
personam respicit ipsam,
|
|
|
Atque relativus quod
habetur, respicit ambas.
|
|
(Praesul)
|
Personae aequales sunt aeternaliter istae ?
|
|
|
Hoc aequale prius, post aeternum mihi pande,
|
|
|
Personas aut naturam si respiciant haec. (F° 115 r°)
|
|
(Fides)
|
Hoc aequale nihil naturam tangit in hac re.
|
|
|
Omne quod est simplum, simul id non est quoque duplum :
|
|
|
Nam natura Dei simplex ; nil duplicat in se.
|
|
|
Omne quod aequale est, fertur de pluribus esse :
|
|
|
Ergo quod aequale est, a se natura repellit.
|
|
(Praesul)
|
Personas etenim tres hoc
aequale requirit ?
|
|
(Fides)
|
Personis tribus his nihil est
aequale, sed unum.
|
|
|
Dum laudes agimus referentes omnipotenti,
|
|
|
Aequalis deitas, aequalis gloria summo ;
|
|
|
Nihil fidei fraudem facimus, loquimur nihil extra ;
|
|
|
Sermo sed est moralis perfunctorie dictus.
|
|
|
Dicimus : aequalis deitas ; est dicere visum ;
|
|
|
Una tribus deitas simul est et gloria simplex.
|
|
|
Hoc aequale trium ; sonat acsi diceret unum,
|
|
|
Et velut eternum naturae semper adheret,
|
|
|
Sic quoque divisis personis indubitanter.
|
|
(Praesul)
|
Nunc mihi ferto, fides, cur convertentia non sint ?3
|
|
(Fides)
|
Omnia quae referuntur convertentia non sunt :
|
|
|
Spiritus atque pater converti non bene possunt.
|
|
|
Pneumatis improprius pater est, locus atque secundus ;
|
|
|
Non convertuntur, quamquam simul hi referantur. (F° 115 v°)
|
|
|
Primus et interior proprius
cum terminus instat,
|
|
|
Aut convertuntur per casus,
aut referuntur.
|
|
|
Sed tamen interior si prima relatio non est,
|
|
|
Terminus interiorque…..
|
|
|
Spiritus infertur, atque duo non referuntur ;
|
|
|
Vera relatio : sed tamen est improprie dicta.
|
|
|
Filius est proprius patris
locus, et pater ipsum ;
|
|
|
Quocirca convertuntur simul et referuntur.
|
|
|
Illorum tamen est communis
spiritus almus ;
|
|
|
Quod commune tenentur, non convertuntur ad illud.
|
|
|
In propriis locus est primus, sed in impropriis non.
|
|
|
« Spiritus alme Dei patris », si dixeris istud,
|
|
|
Nec Deus est primus locus,
et pater ille secundus.
|
|
|
« Spiritus alme patris summi
» : nunc quod patris hoc est,
|
|
|
Non locus est primus, sed dicitur ille secundus.
|
|
|
Propria converti possunt, communia nequaquam ;
|
|
|
Omnia quae convertuntur, simul et referuntur.
|
|
|
Spiritus hic Deus est : Deus
hic est spiritus idem.
|
|
|
Haec per se convertuntur simul et referuntur.
|
|
|
Non fit per varios, sed fit per nomina casus.
|
|
|
Si tamen acciderit referantur pergenitivum, (F° 116 r°)
|
|
|
Simplex esse potest iteransque, reciproca nunquam ;
|
|
|
Spiritus et duo jam dixi quod non referuntur.
|
|
|
Ipsa fides nec ars ; haec
convertentia poscunt ;
|
|
|
Quaeritur arte fides, non ipsa fidem sibi quaerit ;
|
|
|
Tendimus ad fidei partes et quaerimus artes.
|
|
|
Sacra fides, sine quis vix umquam percipietur,
|
|
|
Spiritus est patris et nati
; dictum sine culpa.
|
|
|
Dicere sed quemquam prohibet censura fidei :
|
|
|
Pneumatis hic pater est ; ne filius esse putetur,
|
|
|
Filius ipsius non ut pater esse putetur.
|
|
P(raesul)
|
Spriritus hoc quod habet
proprium ratione resolve.
|
|
F(ides)
|
Spiritus hoc proprium
sanctus procedit utroque ;
|
|
|
Spiritus est mentes infusus
discipulorum ;
|
|
|
Spiritus est a quo conceptus
filius hic est.
|
|
|
Diximus : « aptantur personis proprietates ;
|
|
|
Vox patris intonuit ;
hominem sibi filius aptat ;
|
|
|
Spiritus in specie sanxit baptisma columbae ».
|
|
|
Spiritus atque pater simul
hoc opus hoc operantur ;
|
|
|
Cum Christo carnem solus
tamen induit ille,
|
|
|
Vnusquisque suum, sed idem
tres hoc operantur.
|
|
P(raesul)
|
Personae commune tenent aliquod simul ad se ? (F° 116 v°)
|
|
F(ides)
|
His iterum subtilis inest
communio quaedam.
|
|
|
Singula personis dicuntur nomina ternis.
|
|
|
Vnumquoque tamen tres in commune resignant ;
|
|
|
Spiritus est patris atque
relativi simul horum.
|
|
|
Filius atque pater communiter accipiuntur :
|
|
|
Possidet alter in hoc in quo simul alter habetur ;
|
|
|
Quamvis sint aliae, reliquas
tamen inspicit una.
|
|
|
Nomina sunt diversa tribus, sensus tamen unus ;
|
|
|
Hoc natura refert, hoc ipsa relatio confert.
|
|
|
Filius hoc, pater hoc, non
hic, quod spiritus hoc est.
|
|
P(raesul)
|
Spiritus hic, dic, est vitae, si spiritus omnis ?
|
|
F(ides)
|
Non est hic ; factus per tempora spiritus omnis ;
|
|
|
Spiritus ille Dei tempore non clauditur ullo.
|
|
|
Spiritus aecclesiae membris diffunditur iste,
|
|
|
Et datur a Christo sanctis
bis spiritus idem.
|
|
|
Spiritus in terra datur, ut sit proximus omnis ;
|
|
|
De caelo datur, ut semper Deus ametur.
|
|
|
Cum duo sint praecepta, Dei carisma sit unum ;
|
|
|
Sic duo cum data sint, dicatur spiritus unus ;
|
|
|
Est carisma Dei, genitus quo fertur amari
|
|
|
A genitore suo, simul a genito genitorque. (F° 117 r°)
|
|
|
Haec tria sunt, unum quae
sic dilectio jungit ;
|
|
|
Est, est cujus in aeternum ; qui non habet est non ;
|
|
|
Hic est quem tempus, quem regula nulla coercet.
|
|
|
…..en divina cohors, nec
mens hominis capit ulla.
|
|
|
Omnibus exclusis, quaecumque creata videntur
|
|
|
Et digito moderans, et pensans cuncta, coartat.
|
|
|
Ignorare Deum dignissima poena reorum ;
|
|
|
Non te nosse tuum, nec ignorantia culpet :
|
|
|
Hoc tibi concedat qui regnat hic et in aevum.
|
|
P(raesul)
|
In summis rerum numero quo cuncta tenentur,
|
|
|
Per tres jam noctes te
consului, bona nutrix.
|
|
|
Infans vagit adhuc quem tu satiare negasti.
|
|
F(ides)
|
Ad praesens satis est, fili
; ne commovearis :
|
|
|
Me Cartago monet ; vocat et Babilonia dives ;
|
|
|
Invitant me, festinant ;
hereses ibi regnant.
|
|
|
Quam petis ostendam ; sed
plures in redeundo4.
|
|
|
Est quia quod summum regnat super inferiora.
|
|
|
Creditur omne quod est rebus constare duabus :
|
|
|
Altera res est alterius, sed et altera nunquam.
|
|
|
Ergo creatori famulentur cuncta creata.
|
|
(Praesul)
|
I cum pace, fides, regem per
secula servans (F° 117 v°)
|
|
|
Qui super ardua me coeli transire coegit,
|
|
|
Inculcans heresim quam me tetigisse putavit5.
|
|
|
Testis sit Dominus, testis simul iste libellus.
|
|
|
Techis (sic) exiguis
non multum protulit aurum.
|
|
|
Insipiens scriptor coepi quod non bene sensi ;
|
|
|
Si quid peccavi, veniam spero me posse mereri.
|
|
|
Nonne fidem servant, cum res et fama laborantur ?
|
|
|
Iamdudum famam res et rem
fama fefellit ;
|
|
|
Concordant censura duo, si forte repugnant ;
|
|
|
Nos duo vix unum sentimus, nullus utrumque.
|
|
|
DE
SACRO FIDEI CESSANT VERSUS AZELINI.
|