Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

PROLOGUS

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

PROLOGUS

 

Omnis scriptura diuina more orationis rhetoricae aut docere intendit aut mouere; docet quippe dum quae fieri uel uitari oportet insinuat, mouet autem dum sacris admonitionibus suis uoluntatem nostram uel dissuadendo retrahit a malis uel persuadendo applicat bonis, ut iam uidelicet implere uelimus quae implenda esse didicimus, uel uitare contraria. Iuxta hanc itaque rationem tam Veteris quam Noui Testamenti tripertita est doctrina. In Veteri nempe Testamento lex, quae in quinque libris Moysi continetur, praecepta Domini primum docet. Deinde prophetiae uel historiae cum caeteris scripturis, ad ea quae iam praecepta erant, opere complenda adhortantur et affectus hominum ad obediendum praeceptis commouent. Cum enim prophetae uel sancti patres populum sentirent praeceptis minus obedire diuinis, admonitiones adhibebant, ut per promissiones uel comminationes eos ad obedientiam traherent. Exempla quoque ex historiis necessarium erat adiungi in quibus tam remuneratio obedientium quam poena transgressorum ante oculos ponerentur. Hi autem sunt ueteres illi panni qui ad extrahendum Ieremiam de lacu funibus circumligati sunt, exempla uidelicet antiquorum patrum, quae sacris admonitionibus adhiberentur ad extrahendum peccatorem de profundo uitiorum.

 

Similiter et Noui tripertita est disciplina Testamenti, ubi quidem Euangelium pro lege est quae uerae iustitiae ac perfectae formam docet, deinde epistolae cum Apocalypsi loco prophetarum ponuntur quae ad obediendum Euangelio cohortantur. Actus uero apostolorum et pleraeque narrationes euangelicae sacras historias continent. Ex his itaque quod cum sit intentio Euangelii docere, hanc intentionem epistolae uel Actus apostolorum tenent ut ad obediendum Euangelio nos moueant uel in his quae Euangelium docet nos confirment.

 

Nemo itaque post Euangelium quod perfectae est doctrinae, quasi superflue scribi epistolas calumnietur, cum has ad admonitionem potius quam ad doctrinam scriptas esse meminerimus, quamuis nonnulla in eis salubria documenta siue consilia contineantur quae Euangelium non habet. Unde [Paulus] ad Corinthios scribens ait:

 

     Nam caeteris ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, etc.

 

necnon et circumcisionem uel caeteras legis carnales obseruantias cessare iam debere docet quod nondum in Euangelio reuelatum erat. Qui etiam ad Timotheum scribens, multa de episcopali uel sacerdotali seu leuitica dignitate docet quae Euangelium non expresserat. Perfectam tamen Euangelii dicimus doctrinam traditam esse quantum ad uerae iustitiae formam et ad animarum salutem sufficiebat, non ad ecclesiae decorem uel ipsius salutis amplificationem. Sunt quippe de bonis ciuitatis quaedam ad incolumitatem eius pertinentia, quaedam ad amplificationem, sicut et in fine II libri Rhetoricae Tullius meminit. Quae uero ad incolumitatem pertinent ea sunt sine quibus incolumis ac salua consistere ciuitas non potest, ut agger, siluae et caetera huiusmodi quae ualde ciuitati sunt necessaria. Alia uero non sunt ita necessaria sed magis egregia, cum uidelicet, ultra quam necesse est, quaedam obtinet quae eam caeteris ciuitatibus digniorem efficiunt aut tutiorem reddunt, sicut aedificia pulchra, thesaurorum copia, dominatio multa et similia.

 

Sufficere autem saluti fortasse poterant ea quae Euangelium de fide et spe et caritate seu sacramentis tradiderat, etiamsi apostolica non adderentur instituta neque aliquae sanctorum patrum disciplinae uel dispensationes, ut sunt canones uel decreta, regulae monachorum et plurima sanctorum scripta, sacris admonitionibus plena. Neque enim aliqua, his praetermissis, imputanda esset transgressio si nulla de eis fieret praeceptio. Voluit tamen Dominus et ab apostolis et sanctis patribus quaedam superaddi praecepta uel dispensationes quibus adornetur uel amplificetur ecclesia, id est ciuitas sua, uel ipsa ciuium suorum tutius muniatur incolumitas, sicut in singulis promptum est assignare. Unde Dominus nonnulla disciplinis suis uel posteris praecipienda uel disponenda reseruauit, ut quibus in miraculis quoque maiora facere quam sibi ipsi permisit, nonnullam etiam eis praeceptorum auctoritatem reseruaret, quibus eos amplius exaltaret et ecclesiae suae tanto eos efficeret gratos quanto eos ipsa sibi magis esse cognosceret necessarios.

 

Cum itaque, ut dictum est, euangeliorum intentio sit ea quae sunt saluti necessaria nos docere, hanc intentionem epistolae tenent ut ad obediendum euangelicae doctrinae nos moueant uel nonnulla etiam ad amplificandam uel tutius muniendam salutem tradant. Et haec quidem est omnium epistolarum generalis intentio. In singulis uero proprias intentiones requiri conuenit seu materias aut tractandi modos, sicut in hac ipsa epistola, cuius quidem intentio est Romanos ex Iudaeis et gentibus conuersos, superba contentione se alterutrum praeponentes ad ueram humilitatem et fraternam concordiam reuocare. Id uero duobus modis efficit, tam diuinae scilicet gratiae dona amplificando quam operum nostrorum merita extenuando, ut iam nemo de operibus gloriari in se praesumat sed totum diuinae tribuat gratiae quidquid ualet, a qua quidem recognoscat se accepisse quidquid boni habet. In his itaque duobus, tam operibus scilicet nostris quam diuina gratia, totius materiae summa consistit.

 

Modus uero tractandi in attenuatione est nostrorum operum, sicut dictum est, et exaggeratione gratiae, ut iam nemo de operibus gloriari praesumat sed

 

     qui gloriatur in Domino glorietur.

 

Gloriabantur autem gentiles quod tam cito Euangelio acquieuerunt, sicut scriptum est:

 

     Populus quem non cognoui seruiuit mihi, in auditu obediuit mihi

 

et minime antea deliquissent in his quae egerant, qui nulla adhuc lege Deum cognouerant; ludaei uero de corporalibus legis obseruantiis maxime intumescebant. Ad conterendam itaque utrorumque superbiam alternis inuectionibus, modo hos, modo illos, et nonnumquam utrosque aggreditur, ut et gentes inexcusabiles in suis fuisse peccatis ostendat, quae, si legem scriptam non acceperant, naturalem habebant qua et Deum cognoscere et mala a bonis possent discernere; et Iudaeos non ex operibus legis iustificari ut aestimant posse; sed utrosque sola Dei uocantis gratia misericordiam, qua iustificentur, assecutos.

 

Quaeritur autem de Romanis istis quibus haec epistola dirigitur, quorum praedicatione antea conuersi fuerant. Ecclesiastica quidem historia et Hieronymus siue Gregorius Turonensis per Petrum apostolum eos iam conuersos fuisse tradunt; Haymo uero e contra sentit, dicens eos non a Petro primum de fide fuisse instructos uel ab aliquibus duodecim apostolorum, sed ab aliis quibusdam Iudaeis fidelibus a Ierosolymis Romam uenientibus. Ait autem Ecclesiastica historia libro II capitulo XIV:

 

     Claudii temporibus, clementia diuinae prouidentiae Petrum ad urbem Romam deducit. Iste adueniens primus in urbe Roma euangelii sui clauibus ianuam regni caelestis aperuit. Igitur cum Romanae urbi clarum uerbi Dei lumen fuisset exortum. Simonis tenebrae cum suo auctore restinctae sunt.

 

Hieronymus quoque super hanc epistolam, ubi scriptum est: "Ut aliquid impertiar uobis gratiae spiritalis" ait sic:

 

     Romanos praedicatione Petri fidem tenentes confirmare se uelle Paulus dicit, non quominus accepissent a Petro, sed ut duobus apostolis attestantibus atque doctoribus, eorum corroboraretur fides.

 

Gregorius etiam Turonensis. Historiarum libro I, capitulo XXV ita meminit:

 

     Petrus apostolus sub imperatore Claudio Romam aggreditur ibique praedicans in multis uirtutibus manifestissime Christum esse Dei Filium comprobauit. Ab illis diebus enim Christiani apud ciuitatem Romanam esse ceperunt.

 

At uero Haymo in prooemio Expositionis praesentis epistolae ita loquitur:

 

     A Corintho scripsit Apostolus Romanis hanc epistolam; quos non ipse Petrus, non quilibet duodecim discipulorum primum instruxit, sed quidam Iudaeorum credentium qui ab Ierosolymis uenientes ubi princeps orbis residebat cui erant ipsi subiecti, fidem quam apud Ierosolymam didicerant Romanis euangelizauerunt.

 

Notandum uero quia, si diligenter attendamus quae dicta sunt, nulla superiorum doctorum et Haymonis est contrarietas. Si enim integre supra memoratum capitulum Ecclesiasticae historiae percurramus, inueniemus Petrum primum ex omnibus apostolis, non ex omnibus doctoribus. Romanis praedicasse. Hieronymus quoque cum dicit Romanos a Petro per praedicationem eius fidem accepisse siue tenere, nihil obest, cum per discipulos Petri a Ierosolyma uenientes, non per ipsum Petrum id fieri potuerit. Haymo uero negat per ipsam Petri personam id factum esse; unde, et cum Petrus ab eo nominatur, additur 'ipse'. Praeterea, non dicit Haymo quod eos Petrus non instruxit, sed quod 'non primum, id fecerit. Quod uero ait praedictus Gregorius Petrum Romae praedicasse sub Claudio, non addidit 'primum, eum praedicasse sed multis miraculorum uirtutibus manifeste Christum esse Dei Filium comprobasse. Quod autem addidit ex tunc Christianos esse Romae cepisse, potest intelligi eos tunc per Petrum manifestos fuisse qui prius occulti esse potuerunt.

 

Haec autem epistola, quamuis primum scripta fuisse non credatur, prima tamen a sanctis patribus ordinata est quia contra primum uitium et caeterorum radicem, quod est superbia, dirigitur, sicut scriptum est:

 

     Initium omnis peccati superbia

 

uel etiam quia ad primae sedis ecclesiam destinatur. De hoc autem ita Haymo meminit:

 

     Epistola autem ista non illum ordinem tenet in corpore epistolarum quo est conscripta, sed causa dignitatis Romanorum qui tunc temporis gentibus imperabant, primatum obtinuit. Hoc autem factum est non ab Apostolo sed potius ab illo qui omnes eius epistolas sub uno corpore curauit colligere.

 

Item, idem:

 

     Interpretantur autem Romani "sublimes" siue "tonantes" quia illo tempore, quo Apostolus hanc epistolam eis misit, cunctis gentibus principabantur et intonabant praecepta.

 

Creditur autem Apostolus praesentem epistolam Romam misisse a Corintho per Phoeben, ministram ecclesiae Cenchris qui est

 

     locus uicinus Corintho, immo portus ipsius Corinthi

 

sicut Origenes super hanc epistolam meminit. De qua quidem Phoebe ipse Apostolus in fine epistolae ait sic:

 

     Commendo uobis Phoeben sororem nostram etc.

 

Quem quidem locum Hieronymus exponens dicit:

 

     Hic monstrat Apostolus non accipiendam personam esse uiri et feminae quando Romanis per mulierem, ut fertur, litteras mittit... etc.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License