IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[2:6] QUI REDDET UNICUIQUE SECUNDUM OPERA EIUS:
Quam uero iustum sit iudicium subponit dicens: QUI REDDET UNICUIQUE, quod uidelicet meruerit SECUNDUM OPERA, id est qualitatem operum quae magis in intentione quam in actione consistit. Secundum qualitatem operum est qualitas retributionis, quia qualia sunt opera talis est retributio, pro bono scilicet bonum, pro malo malum, cum apud Deum uoluntas ipsa pro opere facti reputetur. Unde et ipse probator cordis et renum in abscondito uidere dicitur. Opus hoc loco pro affectu operis ponit, ab effectu scilicet ad causam uocabulo translato. Alioquin non ostenderetur aequum esse indicium Dei cum opera indifferentia sint in se, scilicet nec bona nec maia, siue remuneratione digna uideantur, nisi secundum radicem intentionis quae est arbor, bonum uel malum proferens fructum. Tale est ergo quod ait SECUNDUM OPERA EIUS ac si diceret secundum uoluntatem eorum quae fieri uel non, fieri appetunt. Alioquin superbia diaboli uei cupiditas Simonis, quae non obtinuerunt operis effectum, ad hoc iudicium pertinere non uiderentur. Paruuli autem qui intra annos discretionis morientes meritum habere non uidentur, ad huius iudicii reuelationem non pertinent, qua uidelicet dicitur: REDDET UNICUIQUE SECUNDUM OPERA EIUS, hoc est tribuet ei quod meruerit.
Diligenter itaque expressit Apostolus quid sit accipiendum iudicium Dei, cum ait reuelationem iudicii. Non enim uerbis sed exhibitione operis quisque ibi iudicabitur, id est manifestabitur an praemio uel poena dignus fuerit. Cuius quidem, dum uineret, occultus etiam sanctis exitus habebatur, utrum uidelicet praedestinatus esset ad uitam an non.
Hoc autem iudicium, id est haec reuelatio seu discussio diuini examinis, et singulariter quotidie fit in exitu singulorum morientium, et generaliter in fine saeculi facienda est, ubi quidem omnes omnibus reuelabuntur, quales uidelicet antea fuerint, an praemio scilicet an poena digni. In illa uero generali discussione bind in electis et reprobis ordines esse dicuntur. Quidam enim electorum, id est praedestinatorum, ibi iudicabunt tantum et non iudicabuntur, quidam tantum iudicabuntur. Sic et reproborum duo erunt ordines cum alii eorum sint iudicandi tantum, alii minime sint iudicandi. Quicumque enim electi purgati ante diem iudicii non inueniuntur, iudicandi, id est reuelandi, ibi erunt. De qualibus alibi ait:
Ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem.
Qui uero perfectae uitae inuenti fuerint uel ante ipsum iudicium purgati, non erunt ibi iudicandi, id est reuelandi, sed potius cum ipso Christo pariter iudicabunt. Cuius quidem maiestatis et gloriae participes ita fulgebunt ut statim ex ipsis appareat, sicut ex ipso Christo, quam bene gerint qui eis adhaeserunt, quam male qui eos contempserunt. Et ita ipsi quoque tamquam iudices cum Christo residebunt, securi penitus de se et alits iudicantes, hoc est, ut dictum est, reuelantes an bene cum eis an in eos male egerint, ut uel praemio ex hoc uel poena digni sins. Reprobi uero qui in infidelitate sua moriuntur, iam in ipso exitu suo iudicati sunt, id est reuelati, nec ulterius generaliter reuelandi, iuxta illud Veritatis:
Qui non credit, iam iudicatus est.
Hi uero qui fidem habentes, dubiam in occulto gesserunt uitam propter quod eorum incertus est exitus, ibi iudicandi sunt, id est reuelandi.