IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [2:7] HIS QUIDEM QUI SECUNDUM PATIENTIAM BONI OPERIS, GLORIAM, ET HONOREM, ET INCORRUPTIONEM QUAERENTIBUS, VITAM AETERNAM: |
[2:7] HIS QUIDEM QUI SECUNDUM PATIENTIAM BONI OPERIS, GLORIAM, ET HONOREM, ET INCORRUPTIONEM QUAERENTIBUS, VITAM AETERNAM:
HIS QUIDEM QUI SECUNDUM. Quomodo secundum qualitatem operis sit qualitas retributionis ostendit, ut uidelicet pro bono bonum reddatur et e contrario. Et hoc est: His quidem qui secundum PATIENTIAM BONI OPERIS, subaudis sunt, ut uidelicet ostendat bene agentibus tribulationes non deesse, per quas purgantur aut proficiunt, GLORIAM ET HONOREM, id est gloriosum honorem, cum nostra uidelicet humanitas ad celsitudinem angelorum peruenerit et nos pariter haeredes Dei et cohaeredes Christi cum ipso regnabimus. Et ne ista gloria ad animam tantum referatur, addit etiam de glorificandis corporibus quae incorruptibilia erunt, dicens ET INCORRUPTIONEM, uidelicet corporum; HIS, inquam, QUAERENTIBUS VITAM, non transitoriam sicut Iudaei, sed AETERNAM sicut Christiani, ut ostendat merito id eos obtinere ad quod toto desiderio anhelauerunt nec sua spe esse fraudatos, sicut de quolibet scriptum est iusto:
Vitam petiit a te et tribuisti ei
et item:
Desiderium animae eius tribuisti ei.