IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [2:8] HIS AUTEM QUI EX CONTENTIONE, ET QUI NON ACQUIESCUNT VERITATI, CREDUNT AUTEM INIQUITATI, IRA ET INDIGNATIO. |
[2:8] HIS AUTEM QUI EX CONTENTIONE, ET QUI NON ACQUIESCUNT VERITATI, CREDUNT AUTEM INIQUITATI, IRA ET INDIGNATIO.
HIS AUTEM QUI EX CONTENTIONE, sunt subaudis, id est qui scienter diuinae repugnant uoluntati; quod statim exponit dicens ET QUI NON ACQUIESCUNT VERITATI quam nouerunt, ut uidelicet operentur secundum quod operandum esse ueraciter credunt, sed magis CREDUNT, id est acquiescunt uel assentiunt.
INIQUITATI ut malum quod animo concipiunt opere compleant, id est adimplere studeant; reddetur subaudis IRA ET INDIGNATIO, quam uidelicet meruerunt, id est uindicta Dei sine eius patientia. Electi uero si qui in ipsis quandoque puniuntur, ut uidelicet purgentur, patienter sustinent nec inde irascuntur sed potius gaudent atque grates referunt, attendentes quod scriptum est:
Castigans castigauit me Dominus et morti non tradidit me
et rursum:
Quos diligit Deus corrigit, flagellat autem filium quem recipit.
Unde et Hieronymus. Ad Castricianum:
Magna ira est quando peccantibus non irascitur Deus.