Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:9] TRIBULATIO ET ANGUSTIA IN OMNEM ANIMAM HOMINIS OPERANTIS MALUM,  IUDAEI PRIMUM, ET GRAECI;

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:9] TRIBULATIO ET ANGUSTIA IN OMNEM ANIMAM HOMINIS OPERANTIS MALUM,  IUDAEI PRIMUM, ET GRAECI;

 

TRIBULATIO ET ANGUSTIA. Ostendit ex quibus praedicta ira et indignatio proueniant. TRIBULATIO enim ANGUSTIA est ubi is, qui torquetur, omni spe euadendi destitutus est, ut nec spes ei ad remedium aliquod sit relicta sed ipsa quoque desperatione torqueatur. Et quia dixerat his indefinite, addit generaliter id fieri IN OMNEM ANIMAM HOMINIS OPERANTIS MALUM, tam IUDAEI scilicet quam GENTILIS, id est tam scripta quam naturali lege instructi. Operantis inquit, non operati, id est perseuerantis in malitia, non desistentis; qui etiam inter ipsa tormenta nec malam uoluntatem deponent, cum diabolo confirmati, uolentes adhuc si liceret eadem agere, atque ideo perpetua merito erit poena quia perpetua in animo perseuerabit culpa. Unde et beato attestante Hieronymo, merito Dominus in die indicii dicturus est:

 

     Discedite a me qui operamini iniquitatem

 

id est qui non solum operati estis sed adhuc in ipsis cordibus uestris operamini; ibi, ut supra diximus, apud Deum uoluntas pro opere facti computatur.

 

Bene dicit in animam, non in corpus, hominis uindictam fieri quia solius animae est, non corporis, dolere siue sentire et contristari uel delectari, irasci uel gaudere. Et si diligenter consideremus sola ipsa quae uelle potest, apud Deum uoluntatis remuneratorem uel praemium uel poenam ex bona uel mala uoluntate promeretur, et sola proprie dicenda est peccare sicut et uirtutes habere et sola beata effici ex uisione diuinae maiestatis, quae oculis tantum mentis, non corporis conspicitur. Quod autem quinque animae sensus corporei dicuntur, cum sola tantum, ut dictum est, anima sentiat, uel quod quaedam peccata carnalia, quaedam spiritualia uocentur, cum sola tantum anima peccet quae sola rationem habet et uelle potest, non ita est accipiendum ut corpus ipsum uel sentiat uel peccet, sed quia per ipsum uel sensus excercentur uel uoluntates implentur ut inglnuies gula, libido genitalibus.

 

Sola itaque anima ex bona uel mala uoluntate praemium uel poenam apud Deum meretur et obtinet et sola beatitudinis uel miseriae particeps esse potest, licet ex corpore resumpto poena eius uel gloria augeatur. Unde duplicem contritionem impiorum et geminam stolam sanctorum, tam secundum animam scilicet quam secundum corpus, dicimus. Gaudebit amplius beata anima et creatorem magis glorificabit cum corpus ipsum quod hic tam infirmum et passibile gessit, uiderit ibi ita aptatum quod dissolui non possit nec ipsa ex contactu eius aliquam contrahere laesionem. Et haec ipsa corporis humani reparatio, corporis glorificatio uel beatitudo dicitur. Sic et poena corporis dici potest quam anima ipsa per corporea sustinebit membra. Nec tamen cum ex corporibus geminetur animarum gloria uel poena, ideo geminam istam gloriam uel poenam simplici angelorum uel daemonum gloriam poenaeue praeferimus, qui corporeae non sunt naturae.

 

Quod uero, ut dictum est, sola anima doleat uel sentiat, ipsi quoque asserunt sancti. Unde Augustinus, De ciuitate Dei, libro XXII:

 

     Si consideremus diligentius, dolor qui dicitur corporis magis ad animam pertinet. Animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa existit a corpore, cum in eo loco dolet ubi laeditur corpus.

 

Idem, Super Genesim:

 

     Sentire non est corporis sed animae per corpus.

 

Item:

 

     Neque enim corpus sentit sed anima per corpus.

 

Idem, Ad Dioscorum in ea epistola 'Tu me innumerabilium quaestionum':

 

     Non igitur accipit animus a corpore uel summum bonum uel partem aliquam summi boni. Hoc qui non uident, caecati sunt dulcedine carnalium uoluptatum, quam ex indigentia sanitatis uenire non intuentur. Sanitas autem perfecta corporis illa extrema totius hominis immortalitas erit. Tam potenti enim natura Deus fecit animam, ut ex eius plenissima beatitudine, quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam quae est corpus, non beatitudo quae fruentis et intelligentis est propria sed plenitudo sanctitatis, id est incorruptionis uigor.

 

IUDAEI PRIMUM ET GRAECI. Iudaeum uocat omnem scripta lege edoctum, Graecum omnem gentilium, more philosophorum qui Graeci fuerunt, ratione praeditum, id est naturali lege optime instructum. Quorum quo maior est discretio, maior est transgressio, et ideo ait: IUDAEI ET GRAECI PRIMUM, id est maxime, operantis malum, id est delinquentis, comparatione scilicet aliorum hominum quasi brutorum.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License