IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[2:10] GLORIA AUTEM, ET HONOR, ET PAX OMNI OPERANTI BONUM, IUDAEO PRIMUM, ET GRAECO:
GLORIA AUTEM ET HONOR. Repetit iustorum remunerationem quam praemisit, ut ad eam saepius memoratam amplius nos accendat. Pacem quidem dicit, non solum quietem ab infestatione exteriorum inimicorum, uerum etiam concordiam illam spiritus et carnis, ut in nullo ulterius caro spiritui reluctetur, omnibus prorsus finitis carnalium suggestionum molestiis.
IUDAEO PRIMUM ET GRAECO, BONUM scilicet OPERANTI. Quo enim isti amplius summum bonum, Deum, uel scripto uel ratione cognouerant, amplius eius uoluntati sobrie uiuendo inhaerebant. Primum itaque et hoc loco pro maxime, ut supra, ponit.