Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:11] NON EST ENIM PERSONARUM ACCEPTIO APUD DEUM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:11] NON EST ENIM PERSONARUM ACCEPTIO APUD DEUM.

 

NON EST ENIM. Dixi generaliter omni atque indifferenter, nullam faciens differentiam retributionis ex dignitate personarum. et merito quia NON EST PERSONARUM ACCEPTIO APUD DEUM, hoc est numquam diuinum indicium minus aliquem ibi punit uel magis glorificat pro aliqua dignitate uel excellentia quam hic habere uidebatur, sed aeque omnibus secundum merita reddit tam habentibus legem quam non habentibus, tam his qui se esse de genere Israel gloriantur quam caeteris. Et quod secundum merita tantum reddat, ostendit cum secundum quantitatem transgressionum sit quantitas poenarum. Unde similiter de praemiis subintelligendum constat.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License