Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:12] QUICUMQUE ENIM SINE LEGE PECCAVERUNT SINE LEGE ET PERIBUNT: ET   QUICUMQUE IN LEGE PECCAVERUNT, PER LEGEM IUDICABUNTUR.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:12] QUICUMQUE ENIM SINE LEGE PECCAVERUNT SINE LEGE ET PERIBUNT: ET   QUICUMQUE IN LEGE PECCAVERUNT, PER LEGEM IUDICABUNTUR.

 

Sicut itaque maior est transgressio eius qui legem quoque scriptam accepit quam illius qui sola naturali est instructus, ita maiorem eius poenam esse ostendit et alterius minorem, dicens: QUICUMQUE PECCAVERUNT SINE LEGE, scilicet scripta, sicuti gentiles, id est eam non habentes qua instruerentur, peribunt quidem, id est damnabuntur, sed SINE LEGE PERIBUNT, id est nullam ex transgressione legis scriptae poenam incurrent sed ex transgressione naturalis legis tantum.

 

ET QUICUMQUE IN LEGE PECCAVERUNT. id est per transgressionem quoque scriptae legis sicut Iudaei, PER LEGEM IUDICABUNTUR, hoc est conuinci aperte rei poterunt per professionem legis susceptae quam non seruauerunt. Sed cum maior sit istorum transgressio qui legis quoque scriptae transgressores sunt quam legis naturalis, quare ibi dixit peribunt, hic dixit iudicabuntur? cum uidelicet ea quae iudicio reseruantur peccata non tanta uideantur quanta illa quae iudicium non exspectant, sed statim damnant et perire reum cogunt, absque ullo scilicet iudicii examine. Sed profecto, ut diximus. 'iudicari, dixit pro aperte conuinci, ut tanto maius peccatum appareat quanto apertius conuinci potest, ex transgressione scilicet scriptae legis quae aperte a Deo coram omnibus est tradita et miraculis confirmata. Quae enim publico iudicio damnantur, aperte arguuntur nec post sententiam iudicii approbatam defensorem inueniunt.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License