IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [2:13] NON ENIM AUDITORES LEGIS IUSTI SUNT APUD DEUM, SED FACTORES LEGIS IUSTIFICABUNTUR. |
[2:13] NON ENIM AUDITORES LEGIS IUSTI SUNT APUD DEUM, SED FACTORES LEGIS IUSTIFICABUNTUR.
NON ENIM AUDITORES. Incipit inuectio in Iudaeos.
Continuatio: dixi per legem iudicabuntur, tamquam rei scilicet, quia licet legem audiant non ideo iusti sunt nisi opera faciunt, quae lex uidelicet praecipit. Et hoc est: NON ENIM AUDITORES, hoc est non quia sunt AUDITORES LEGIS iusti sunt APUD DEUM, id est diuino iudicio quamuis humano, SED FACTORES, id est quia faciunt quae lex praecipit. At uero cum alibi dicat neminem iustificari ex operibus legis, quomodo nunc dicit FACTORES LEGIS iustificari nisi hoc loco factores dicat qui amore Dei ad faciendum spontanei sunt, secundum quod bona uoluntas pro opere facti reputatur, ut diximus? Non enim exteriori opere Deo placemus sed potius ex uoluntate. Hic igitur de uoluntate, ibi de exteriori opere loquitur. Possumus etiam hic naturalem legem accipere qua sola utuntur gentiles. De quibus uero ait et in sequentibus illud de lege scripta operum intelligere, ut uidelicet ita intelligatur quod non illi tantum qui audiunt uerba legis naturalis iusti sunt, sed qui opere complent. Verba autem legis naturalis illa sunt quae Dei et proximi caritatem commendant, sicuti ista:
Quod tibi non uis, alteri ne feceris
et
Quod uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis.