IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [2:14] CUM ENIM GENTES, QUAE LEGEM NON HABENT, NATURALITER QUAE LEGIS SUNT, FACIUNT, EIUSMODI LEGEM NON HABENTES, IPSI SIBI SUNT LEX: |
[2:14] CUM ENIM GENTES, QUAE LEGEM NON HABENT, NATURALITER QUAE LEGIS SUNT, FACIUNT, EIUSMODI LEGEM NON HABENTES, IPSI SIBI SUNT LEX:
CUM ENIM GENTES. Et uere non in auditu scriptae legis sed in opere eius, ut dictum est, uis iustificationis consistit. Quod apparet ex gentilibus, qui quamuis legem scriptam non habeant quam audire possint, cum tamen faciunt ea opera quae lex praecipit, aeque ut Iudaei saluantur. Et hoc est CUM ENIM GENTES, id est gentiles, qui LEGEM scilicet scriptam NON HABENT, NATURALITER FACIUNT, id est naturali lege instructi, hoc est cogrutione Dei ac discretione rationis quam naturaliter, hoc est ex sua creatione, habent, non ex scripta alicuius doctrina; ipsi, dico, NON HABENTES HUIUSMODI LEGEM, id est scriptam exterius sicut habent Iudaei IPSI SIBI SUNT LEX, hoc est eamdem remunerationem assequuntur per se ipsos sine lege scripta, quam illi per obedientiam scriptae legis.