Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:15] QUI OSTENDUNT OPUS LEGIS SCRIPTUM IN CORDIBUS SUIS, TESTIMONIUM   REDDENTE ILLIS CONSCIENTIA IPSORUM, ET INTER SE INVICEM   COGITATIONUM ACCUSANTIUM, AUT ETIAM DEFENDENTIUM,

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:15] QUI OSTENDUNT OPUS LEGIS SCRIPTUM IN CORDIBUS SUIS, TESTIMONIUM   REDDENTE ILLIS CONSCIENTIA IPSORUM, ET INTER SE INVICEM   COGITATIONUM ACCUSANTIUM, AUT ETIAM DEFENDENTIUM,

 

Quippe qui exhibent exterius in opere uoluntatem bonam quam habent in mente, OSTENDUNT OPUS LEGIS SCRIPTUM IN CORDIBUS. Cum dicit scriptum, perseuerantiam bonae uoluntatis innuit. Ut enim beatus ait Gregorius:

 

     Quod loquimur transit, quod scribimus permanet.

 

Qui itaque legis auditores sunt, quasi legem loquuntur quam in membranis scriptam, non in cordibus tenent affixam; sicut e contrario isti faciunt, bonum EIS TESTIMONIUM REDDENTE CONSCIENTIA IPSORUM, hoc est securos eos faciente de iustitia operum suorum bona ipsorum conscientia atque recta intentione quae illis, non aliis, cognita est. Secundum quam quidem intentionem Deus opera pensat.

 

ET INTER SE INVICEM. Diuersa littera hic legi solet. Modo enim genetiui plurales ponuntur hoc modo: COGITATIONUM ACCUSANTIUM AUT ETIAM DEFENDENTIUM, modo ablatiui sic: COGITATIONIBUS ACCUSANTIBUS etc. Unde Augustinus. De ciuitate Dei, libro XX:

 

     "In cogitationibus enim", sicut scriptum est, "impii interrogatio erit", et Apostolus: "Cogitationibus, inquit, accusantibus uel etiam excusantibus, in die qua iudicabit Deus occulta hominum", etc.

 

Idem, in psalmo CXVIII:

 

     Omnia opera uel bona uel mala a cogitatione procedunt. In cogitatione quisque innocens, in cogitatione reus est. Propter quod scriptum est: "Cogitatio sancta seruabit te", et alibi: "In cogitationibus impii interrogatio erit"; et Apostolus: "Cogitationibus, ait, accusantibus aut etiam defendentibus", etc.

 

Idem, in psalmo V:

 

     "Decidant a cogitationibus suis" dictum est, 'decidant' accusantibus se cm gitationibus suis, conscientia sua, sicut Apostolus dicit: "Et cogitationum accusantium seu defendentium", etc.

 

Puto autem hanc litterae uariationem maxime ex consuetudine Graecae linguae contigisse, cum uidelicet Graeci, ablatiuo carentes, genetiuo etiam pro ablatiuo utantur. Unde factum est ut, secundum diuersas translationes ex Graeco in Latinum, modo genetiuus retentus sit in Latino sicut erat in Graeco, modo prout sententia requirebat in ablatiuum apud nos sit commutatus. Quamuis enim haec epistola quae ad Romanos dirigitur, primo Latine scripta intelligatur, etsi in Graecia apud Corinthum scripta fuerit, credimus tamen diuersos postea eius translatores uel expositores exstitisse qui Graecos, ut dictum est, imitarentur, cum illam fortassis scripturam Latinam ad manum non haberent et ideo ad exemplaria Graeca recurrerent. Nunc igitur utramque litteram exponamus.

 

Cum itaque praemissum sit testimonium reddente illis conscientia ipsorum, addit inter se inuicem cogitationum etc., ac si diceret: et conscientia quae non errat in discretione operum, ea scilicet discutiens secundum ipsas animi cogitationes, hoc est intentiones; quae quidem cogitationes habent accusare uel defendere apud Deum potius quam exteriora opera. Et hoc est conscientia, dico cogitationum, id est quae ipsas cogitationes magis attendit quam opera. Et quare eas maxime penset adnectit, quia accusant uel excusant apud Deum. Cogitationum dico inter se inaicem, scilicet habitarum, ut de ipsis uidelicet existiment agendum sicut de aliis, iuxta illam uidelicet supra positam naturalis legis regulam:

 

     Quod tibi non uis, alteri ne feceris

 

et

 

     Quae uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License