Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:16] IN DIE, CUM IUDICABIT DEUS OCCULTA HOMINUM, SECUNDUM EVANGELIUM   MEUM PER IESUM CHRISTUM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:16] IN DIE, CUM IUDICABIT DEUS OCCULTA HOMINUM, SECUNDUM EVANGELIUM   MEUM PER IESUM CHRISTUM.

 

IN DIE, hoc est in tempore, Quo IUDICABIT DEUS per Filium suum, id est Iesum Christum, secundum quod scriptum est:

 

     Pater omne iudicium dedit Filio

 

OCCULTA HOMINUM, id est intentiones potius quam exteriora opera, SECUNDUM EVANGELIUM MEUM, id est sicut ego praedico, asserens scilicet Deum potius intentionum quam operum remuneratorem.

 

Si uero sit ablatiuus absolutus hoc modo: Et inter se inuicem cogitationibus accusantibus etc., continuabitur ad praemissum alium ablatiuum sic: dixi conscientia ipsorum reddente illis testimonium et cogitationibus suis quas habent inter se inuicem, id est per quas sese ita ut alios pensant, ut dictum est, ipsis, inquam, suis cogitationibus, id est propriis intentionibus, subaudis reddentibus, illis testimonium. Et est quasi expositio eius quod praemissum est: conscientia ipsorum, ac si diceret, id est cogitationibus eorum etc. Et quare testimonium reddant eis, id est securos eos faciant, cogitationes suae apud Deum subdit, quia uidelicet solae, ut dictum est, cogitationes apud Deum habent accusare uel defendere. Et hoc est quod subponit: accusantibus aut etiam defendentibus etc.

 

Quaeritur autem quomodo post datum circumcisionis mandatum:

 

     Omnis anima cuius caro praeputii circumcisa non fuerit etc.

 

gentiles incircumcisi saluabantur sicut Iob et fortasse plerique alii, de qualibus dictum est:

 

     Cum enim gentes... etc.

 

Sed si diligenter attendamus uerba ipsa Scripturae atque ipsum circumcisionis exordium quae primo Abrahae est iniuncta, uidebimus praeceptum circumcisionis non fuisse generale sed ad Abraham tantum et semen illius pertinere, id est Isaac, dicente Domino ad Abraham:

 

     Quia in Isaac uocabitur tibi semen

 

non in Ismael uidelicet. Unde et cum circumcisionem Dominus Abrahae praeciperet, ait:

 

     Hoc erit pactum inter me et te et semen tuum post te.

 

Origenes quoque super hanc epistolam in sequentibus aperte conuincit, ex ipsis aliis Scripturae uerbis soli populo Israeli et uernaculis eorum uel emptis pecunia circumcisionis signum fuisse praeceptum. Exposito namque illo uersiculo:

 

     Si igitur praeputium iustitias legis custodiat... etc.

 

diligenter circumcisionis mandatum et rationem discutiens, ait:

 

     Non importunum uidetur circumcisionis generalem discutere rationem. "Dixit Dominus ad Abraham: Tu autem testamentum meum seruabis et omne semen tuum post te in generationes suas. Et hoc est testamentum inter me et uos et inter medium seminis tui post te: Circumcidetur omne masculinum uestrum et puer octaua die. in uobis omnis masculus in generationibus uestris, uernaculus et pecunia emptus".

 

     Discutiamus utrum mandatum et eos qui ex gentibus crediderant constringat. Numquam fecit proselyti, id est aduenae, mentionem, sed uernaculum seruum uel pretio mercatum circumcidi iubet, non liberum. Perscrutemur ergo Leuitici legem: "Loquere, inquit, filiis Israel et dices ad eos: Mulier si pepererit masculum, octaua die circumcidet..." etc. Intuere et hic quemadmodum de lege circumcisionis tantum ad filios Israel Moyses loqui iubetur, et alienigenarum nulla fit mentio. Cum in quibusdam mandatis non solum filiis Israel sed et proselytis, id est aduenis, loquatur, necessario utique obseruanda distinctio est, quia sicut ibi dicitur: Loquere ad Aaron, et alibi ad filios Aaron et alibi ad Leuitas, certum est non subiacere reliquos his legibus; [ita] etiam quae filiis iubentur nec alienigenae memoria ulla fit, non est putandum commune esse mandatum ubi appellationis habetur exceptio.

 

     Sic ergo non alius quisquam circumcisionis lege constringitur, nisi ex Abraham originem trahens uel uernaculus eorum uel pretio emptus.

 

     Vis autem uidere quia, sicubi uult etiam alienigenas lege connecti, significanter ostendat? Audi quid scriptum sit: "Homo ex filiis Israel et aduenis, quicumque manducauerit omnem sanguinem, animam illam disperdam quia anima omnis carnis sanguis illius est, et ego dedi uobis ut ex ipso super altare propitiaretur pro animabus uestris, quia sanguis pro anima expiabit." Vides ergo hanc legem quae et aduenis data est, obseruari a nobis qui ex gentibus credimus. Ergo legem de obseruatione sanguinis communem cum filiis Israel et gentium suscipit ecclesia. Haec namque ita intelligens in lege scripta, tune beatum illud apostolorum concilium decernebat decret a, gentib us scribens ut abstinerent se a sanguine et suffocato. Verum requires fortasse si etiam de suffocato communis filiis Israel cum aduenis data sit lex? Audi: "Homo, inquit, ex filiis Israel et ex aduenis qui sunt in uobis, quicumque uenatus fuerit feram aut auem quae manducatur, e#undat sanguinem eius et cooperiat terra quia anima omnis carnis sanguis ipsius est."

 

     Verum quia inter illa quae de Leuitico superius protulimus, etiam hoc refertur: "Homo ex filiis Israel uel ex aduenis qui sunt in eis, quicumque fecerit holocaustum aut sacrificium et ad ostium tabernaculi non adduxerit facere illud Domino, exterminabitur de populo suo", et per hoc uidetur etiam ecclesia ex gentibus holocaustis obnoxia fieri. [Lex] non ut faciat iubet, sed si forte fecerit, quomodo facere debeat docet. Certum est enim quod, dum Ierosolymis templum constaret et religio tradita patribus uigeret, plurimi etiam gentium ueniebant ad templum adorare et offerre sacrificia. Sed hoc quondam in loco uno tantummodo fieri praeceptum est, de quo etiam hic mandat ut ad ostium tabernaculi iugulanda uictima deducatur, tamdiu potuit legitime fieri quamdiu status loci permansit incolumis. Denique et Saluator ad decem leprosos quos mundauerat ait: "Ite, ostendite uos sacerdotibus et offerte pro uobis hostias sicut praecepit Moyses". Nunc uero quid exposcitur ab aduenis quod exhibere nec propriis quidem cultoribus licet?

 

     Haec dicta sunt a nobis ut ostenderemus praecipue de circumcisionis praecepto, quod non aliis quam his qui ex Abraham genus ducunt uernaculisque eorum uel pretio emptis esset iniunctum, liberos [uero] esse ab huiusmodi legibus eos qui per Christum Deo ex gentibus credunt.

 

Item:

 

     Recuperent ergo prius statum templi... etc.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License