IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[2:17] SI AUTEM TU IUDAEUS COGNOMINARIS ET REQUIESCIS IN LEGE ET GLORIARIS IN DEO
SI AUTEM TU. Gentiles qui a genere sanctorum patrum et haereditate remoti, o Iudaee, tibi uidentur, cum dicat Dominus Abrahae:
Quia in Isaac uocabitur tibi semen
et insuper lege scripta non sunt instructi, et ita bene operantur sed in te, contra te. Quod cum in compositione quadam et improperii indignatione proferens, exaggerat dicens: SI TU COGNOMINARIS IUDAEUS, hoc est non ille Iudaeus existens, imitatione scilicet fidelium patrum, sed solo nomine COGNOMINARIS, a Iuda scilicet patriarcha seu a Iuda Machabaeo sic uocaris etc.
Non dicit "es" sed "cognominaris". Docet in sequentibus quia uere Iudaeus ille sit qui in occulto circumcisus est. Qui autem in manifesto ut uideatur ab hominibus, non est uere sed cognominatur Iudaeus. Et in Apocalypsi: "Qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt". Qui uere Iudaeus est, ab illo Iuda uocabulum trahit de quo scriptum est: "Iuda, te laudabunt fratres tui" et caetera quae in Saluatore prophetata sunt.
Iudaei maxime appellati sunt quia primo de alil tribu datus est Saul et reprobatus tamquam malus rex, post, de tribu luda Dauid, et ex illo de tribu Iuda semper reges habuerunt. Unde Iudaei dicti sunt. Et ceperunt reges alienigenae ab Herode. Itaque, ueniente Domino, euersum est regnum Iudaeorum et sublatum est ex Iudaeis, quia noluerunt cognoscere uerum regem. Iam uidete si Iudaei sint appellandi. Ipsi uoce sua abdicauerunt se ab isto nomine ut Iudaei non sint digni appellari, nisi tantum carne. Saeuiebant in Christum, id est genus Iuda, semen Dauid. Dicebant: "Non habemus regem nisi Caesarem." O Iudaei. si non habetis regem nisi Caesarem, defecit iam princeps ex Iuda, uenit cui repromissum est. Illi ergo uerius Iudaei, qui Christiani facti sunt ex Iudaeis. Iudaea uera Christi ecclesia est, credens in illum qui uenit ex tribu Iuda per Mariam.
"Si autem tu Iudaeus cognominaris", subaudis a Iuda patriarcha, etc.
Iudaeo primum et Graeco. Iudaei ex tempore Iudae Machabaei dici ceperunt, qui in cause cladis restitit sacrilegiis, et fiducia Dei collegit populum et defendit genus suum.
Notandum uero quia hoc loco Ambrosius non dicit Iudaeos dici a Iuda Machabaeo sed a tempore eius dici, praesertim cum in caeteris libris Veteris Testamenti non inueniantur sic appellati sicut in libris Machabaeorum. Qui etiamsi a Iuda Machabaeo sic essent appellati, uiderentur et a Iuda patriarcha sic nominari, cum ipse quoque Iudas Machabaeus ab illo Iuda sic esset appellatus.