Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:20]   ERUDITOREM INSIPIENTIUM, MAGISTRUM INFANTIUM, HABENTEM FORMAM   SCIENTIAE, ET VERITATIS IN LEGE.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:20]   ERUDITOREM INSIPIENTIUM, MAGISTRUM INFANTIUM, HABENTEM FORMAM   SCIENTIAE, ET VERITATIS IN LEGE.

 

ET REQUIESCIS IN LEGE, ut non fatigeris erroribus, inquirendo quae facienda sint tibi et totum in ea studium haloes occupatum, ut non ipsum alio applices, ad scripta scilicet poetarum philosophorum. ET GLORIARIS IN DEO, iactando scilicet te gloriosum de cognitione Dei et lege tibi ab ipso data, ex qua uidelicet lege NOSTI VOLUNTATEM EIUS, quod uidelicet ei fieri placeat, ET PROBAS, hoc est discernis non solum utilia ab inutilibus, uerum etiam UTILIORA ab utilibus. CONFIDIS, ut uidelicet possis ostendere aliis uiam iustitiae in mandatis Dei. Caecos siue in tenebris existentes seu insipientes et infantes idem intelligit, et similiter DUCEM et LUMEN et ERUDITOREM et MAGISTRUM pro eodem accipit, ut sit quaedam uerborum inculcatio ad confusionem eorum, non diuersa significatio. Unde autem se ducem CAECORUM esse, hoc est sufficientes ad aliis docendos, subponit: te dico HABENTEM EX LEGE FORMAM SCIENTIAE ET VERITATIS, hoc est ueram scientiam quae instruere altos et informare potest ad bene agendum. Tu uero talis ac tantus secundum iudicium tuum QUI ALIUM DOCES, id est corrigis etc.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License