Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:23] QUI IN LEGE   GLORIARIS, PER PRAEVARICATIONEM LEGIS DEUM INHONORAS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:23] QUI IN LEGE   GLORIARIS, PER PRAEVARICATIONEM LEGIS DEUM INHONORAS.

 

In quo autem se debeat corrigere subponit dicens: QUI PRAEDICAS, ex uerbis scilicet legis etc.; QUI ABOMINARIS IDOLA, id est simulacrorum formas propter significatum, cum non euitas SACRILIGIUM propter ipsum, quia in se ipsum malum est. Sacrilegium dicitur uiolatio rei sacrae sicut eorum maxime quae ad cultum Dei pertinent, ueluti templum et quae ad ipsum spectant. Templum uero Dei, siue materiale et figuratiuum siue spirituale et uerum, Iudaei uiolauerunt in ipso manufacto templo negotiationem exercendo, propter quam a Domino sunt inde expulsi, uel ipsum Dominum crucifigendo, qui de templo corporis sui loquens ait:

 

     Soluite templum hoc... etc.

 

DEUM INHONORAS, id est facis despicabilem, quantum in te est. Colorem in hoc loco rhetoricum facit qui repetitio dicitur, habens in diuersis clausulis orationis idem principium, sicut est 'qui' 'quod' quantum est repetitum.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License