IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[2:24] NOMEN ENIM DEI PER VOS BLASPHEMATUR INTER GENTES, SICUT SCRIPTUM EST
NOMEN ENIM. Cum superius singulariter dixerit SI AUTEM TU, nunc uero pluraliter dicat PER VOS, plane insinuat generalem Iudaei personam se introduxisse quasi generaliter rebellem redarguens populum, de quo se esse gloriabantur isti conuersi Iudaei qui Romae erant. In quo quidem populo alios dicit reos furti exstitisse uel adhuc esse, alios adulterii etc.
Continuatio: bene dico inhonoras, tu uidelicet popule Iudaeorum, quia per uos BLASPHEMATUR INTER GENTES, id est infideles, nomen DEI, id est notitia eius quam uos habere gloriamini. Ut enim Tullius meminit, saepe ex uitio hominis culpari scientia solet, quasi scientia illa male operari doceat. SICUT SCRIPTUM EST, in propheta Ezechiele his uerbis: Nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus, id est contemptui uel irrisioni haberi fecistis et cum in se pretiosissimum esset uilificastis.