IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [2:25] CIRCUMCISIO QUIDEM PRODEST, SI LEGEM OBSERVES: SI AUTEM PRAEVARICATOR LEGIS SIS, CIRCUMCISIO TUA PRAEPUTIUM FACTA EST. |
[2:25] CIRCUMCISIO QUIDEM PRODEST, SI LEGEM OBSERVES: SI AUTEM PRAEVARICATOR LEGIS SIS, CIRCUMCISIO TUA PRAEPUTIUM FACTA EST.
CIRCUMCISIO QUIDEM. Superius abstulit gloriationem legis datae per hoc quod non faciunt quae lex praecipit, et ideo s magis a lege arguuntur quam iustificentur. Nunc uero per hoc ipsum quod legi non obtemperant, aufert gloriam circumcisionis quia sicut legislatio nihil prodest suscipientibus nisi eam seruent, ita circumcisio nisi legi obtemperent, ut uidelicet caetera quoque praecepta impleant sicut praeceptum circumcisionis. Quippe qui "in uno offenderit", ut alius dicit apostolus, "reus est omnium", id est transgressor est seu contemptor totius legis, uniuersa scilicet Dei praecepta continentis. Cum enim lex omnia simul, non unum tantum, praecipiat, quisquis unum transgreditur, legem non seruat, ac si per uniuscuiusque praecepti transgressionem legis uiolatae reus efficitur. Nihil igitur circumcisio carnalis ad salutem prodest, si lex in caeteris uioletur, sicut et baptismus cuius locum, beato attestante Gregorio, circumcisio tenebat, si in caeteris transgressores permaneamus, non saluat.
Cum autem circumcisio in hoc tempore iam nullius sit momenti iuxta illud ipsius Apostoli ad Galatas scribentis:
Si autem circumcidamini, Christus uobis nihil proderit
hoc est nihil iam utilitatis uobis ex illo signo conferet, apparet hoc loco Apostolum ad statum priorem legis spectare in quo utilis erat circumcisio. De quo quidem statu legis, quamuis iam praeterito et quantum ad carnales obseruantias defuncto, isti nunc etiam Iudaei conuersi gloriabantur. Si uero Apostolus ad suum nunc tempus respiciens dicat: CIRCUMCISIO QUIDEM PRODEST, SI LEGEM OBSERVES, tale est ac si dicat: circumcisio nunc prodest si sit spiritualis potius quam carnalis quae gentili aeque sicut et Iudaeo communis est. Custodia itaque legis spiritualem circumcisionem facit, id est separationem a uitiis quae per carnalem circumcisionem figuratur. Tale est ergo si legem custodias, ac si diceret: si sit spiritualis circumcisio cordis potius quam corporis quia superfluum est signum ubi deest per negligentiam signatum.
SI AUTEM PRAEVARICATOR, id est transgressor etc. PRAEPUTIUM uocatur illa particula genitalis membri quam de summitate illius praecidebant circumcidentes. Et dicitur praeputium quasi a 'prae putando' id est praescidendo, quamuis 'putare' modo pro 'incidere' non sit in usu sicut 'amputare'. Dicitur tamen in Canticis:
id est amputationis. Quemadmodum autem circumcisio carnis circumcisionem cordis, id est separationem a carnalibus uitiis, significat, ita praeputium retentum immunditiam carnalium desideriorum demonstrat. Unde et Iudaei gentiles qui praeputium habebant, non praeputiatos, id est immundos, uerum ipsum praeputium, id est ipsam irnmunditiam, uocabant.
CIRCUMCISIO TUA, in sola uidelicet carne tua, inquam, quam approbas, quam facis, non Deus; praeputium FACTA EST tibi, id est quodarnmodo immunditia, quoniam magis reus conuinceris post susceptum circumcisionis sacramentum et professionem obseruandam legis, si eam non obserues quam si hoc non fecisses.