Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:26] SI IGITUR PRAEPUTIUM IUSTITIAS LEGIS CUSTODIAT, NONNE   PRAEPUTIUM ILLIUS IN CIRCUMCISIONEM REPUTABITUR?

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:26] SI IGITUR PRAEPUTIUM IUSTITIAS LEGIS CUSTODIAT, NONNE   PRAEPUTIUM ILLIUS IN CIRCUMCISIONEM REPUTABITUR?

 

SI IGITUR. Quasi a contrariis infert: quandoquidem tua circumcisio, id est carnalis, praeputium fit tibi, id est magis te inquinat et damnat si legem non obserues; igitur PRAEPUTIUM ILLIUS gentilis, si ipse lege naturali quod scriptum est impleat, REPUTABITUR ei a Domino IN CIRCUMCISIONEM, hoc est ipsi corporale praeputium habentes aestimabuntur diuino iudicio eiusdem esse meriti cuius sunt et spiritualiter circumcisi. Non enim hic repetit "circumcisionem tuam" ut carnalem intelligat sicut superius posuit, sed simpliciter dicit circumcisionem, ut spiritualem insinuet a Deo factam. Qui etiam cum dicit praeputium illius sicut superius "circumcisionem tuam" carnale intelligit praeputium, corporis scilicet particulam, non cordis immunditiam. Alioquin non diceret reputari praeputium in circumcisionem.

 

Sic lege: SI PRAEPUTIUM, id est ipsa praeputiata gentilitas quam uos, scilicet Iudaei, quasi ad ignominiam praeputium uocatis, CUSTODIAT IUSTITIAS LEGIS potius quam figuras, hoc est impleat moralia caritatis praecepta quae unumquemque iustificant, NONNE PRAEPUTIUM ILLIUS, hoc est ipsa gentilitas proprium habens praeputium, carnale uidelicet cum quo ipsa nascitur, REPUTABITUR a Deo digna praemio?

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License