Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:27] ET IUDICABIT QUOD EX NATURA EST PRAEPUTIUM, LEGEM CONSUMMANS,   TE, QUI PER LITTERAM ET CIRCUMCISIONEM PRAEVARICATOR LEGIS ES?

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:27] ET IUDICABIT QUOD EX NATURA EST PRAEPUTIUM, LEGEM CONSUMMANS,   TE, QUI PER LITTERAM ET CIRCUMCISIONEM PRAEVARICATOR LEGIS ES?

 

Vere et spiritualiter, ut dictum est, circumcisorum et ipsum PRAEPUTIUM LEGEM CONSUMMANS, id est adimplens: Plenitudo enim legis, ut postea dicitur, est dilectio, quod uidelicet consummare legem est ei ex natura, hoc est ex instructione naturalis legis, illa quae duo dicimus continentis praecepta caritatis: Quod tibi non uis etc. IUDICABIT TE, id est reum manifeste conuincet, qui lege etiam scripta instructus, de qua gloriaris, bene agere negligis; te, dico, Iudaee, QUI PRAEVARICATOR ES LEGIS, hoc est transgressor PER LITTERAM occidentem, id est litteralem sensum et carnale signum in quibus confidis, significantibus maxime, non significatis adhaerens, id est figuris potius quam rebus ipsis et similitudini potius quam ueritati.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License