Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[2:29] SED QUI IN   ABSCONDITO, IUDAEUS EST: ET CIRCUMCISIO CORDIS IN SPIRITU, NON   LITTERA: CUIUS LAUS NON EX HOMINIBUS, SED EX DEO EST.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[2:29] SED QUI IN   ABSCONDITO, IUDAEUS EST: ET CIRCUMCISIO CORDIS IN SPIRITU, NON   LITTERA: CUIUS LAUS NON EX HOMINIBUS, SED EX DEO EST.

 

NON ENIM QUI. Bene dico praeputium per bonorum operum exhibitionem reputari in circumcisionem, et bene dico circumcisionem per mala opera transire in praeputium, nam illi carnaliter circumcisi etsi in manifesto dicantur Iudaei, non tamen uere, id est corde, sunt Iudaei; sed potius illi supra dicti gentiles, quamquam nullo modo reputantur Iudaei uel circumcisi. Manifesti Iudaei dicuntur quo solo nomine et natione Iudae Iudaei nuncupantur, foris Deum uoce confitentes et mente ab eo recedentes. De quibus dicitur:

 

     Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

 

SED QUI IN ABSCONDITO IUDAEUS EST: confitentes Deum in corde ubi Deus uidet, et qui Deo seruire satagant, non ad hominum aspectum.

 

NEQUE QUAE IN MANIFESTO EST CIRCUMCISIO, id est quae manufacta est IN CARNE, id est in carnis ablatione, non est circumcisio, id est non uera uitiorum amputatio et concupiscentiae destructio, sed uera CIRCUMCISIO est illa quae est CORDIS, id est per quam ab animo uitia et concupiscentiae amputantur. CIRCUMCISIO, dico, IN SPIRITU, NON LITTERA, id est iuxta spiritualem et mysticum, non litteralem sensum facta.

 

CUIUS, scilicet Iudaei uel circumcisionis spiritualis, LAUS EST EX DEO quia Deus eam approbat, non homines, id est carnales, qui uidelicet legem carnaliter tantum, non spiritualiter intelligunt et opera magis quam animum pensant, uidentes in facie, non in corde.

 

                                        [ ROMANS 3 ]

 

[3:1] QUID ERGO AMPLIUS EST IUDAEO? AUT QUAE UTILITAS CIRCUMCISIONIS?

 

QUID ERGO AMPLIUS. Oppositionem quam possent Iudaei facere contra praedictam rationem, obiicit sibi Apostolus, ut eam soluat. Dicerent enim Iudaei: tu dixisti circumcisionem transire in praeputium et praeputium transire in circumcisionem, ergo quid amplius IUDAEO quam gentili? id est quae maiora beneficia contulit Iudaeis quam gentilibus qui dicebantur canes et immundi?

 

AUT QUAE UTILITAS CIRCUMCISIONIS, hoc est circumcisorum? Hoc qui dem quasi expositio praecedentis subditur. Poterant quippe cum ait Iudaeo, sold illi amputagi qui ad tribum Iudae a quo dicti sunt Iudaei. Et quod dicitur quid amplius? poterat tam ad bonum quam ad malum se habere et fortasse magis ad malum, cum Iudaeos in proximo maxime uituperasset. Est autem consuetudo Apostoli sicut per 'praeputium' gentes ita per 'circumcisionem' Iudaeos accipere.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License