IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[3:2] MULTUM PER OMNEM MODUM. PRIMUM QUIDEM QUIA CREDITA SUNT ILLIS ELOQUIA DEI.
MULTUM, uidelicet amplius, utilitatis Iudaeo quam gentili olim a Domino collatum est, PER OMNEM MODUM, id est omnibus modis, lege scilicet eos instruendo et miraculis innumeris et beneficiis confirmando et ad amorem suum prouocando. Sed hoc PRIMUM, id est maximum, fuit inter done Dei quod legem eis dedit, ut non solum naturali sicut gentiles, uerum insuper scripta lege instruerentur; et hoc est quod primum, id est maximum, illud fuit beneficium quod SUNT ILLIS CREDITA, id est commissa, ELOQUIA DEI in lege uel prophetisc Quod quidem donum et eos erudire et in perpetuum retinere potest.
Nota tamen quod non ait 'commissa' sed CREDITA, quasi ad tempus eis sit haec doctrina accommodate; quae quidem ad nos per spiritualem et rectam eius intelligentiam transitura erat et in carnalibus eius obseruantiis, in quibus maxime confidebant Iudaei, cessatura. Quasi etiam creditor eloquiorum quorum Deus dicitur pro quibus ab his, quibus ea credit quasi pretium, obedientiam requirat. Verba Dei eloquia dicit quasi extra alla locutionum genera per excellentiam. Per omnem modum, id est obedientiae fructum et salutiferam doctrinam.