Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[3:3] QUID ENIM SI QUIDAM ILLORUM NON CREDIDERUNT? NUMQUID  INCREDULITAS ILLORUM FIDEM DEI EVACUAVIT? ABSIT!

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[3:3] QUID ENIM SI QUIDAM ILLORUM NON CREDIDERUNT? NUMQUID  INCREDULITAS ILLORUM FIDEM DEI EVACUAVIT? ABSIT!

 

QUID ENIM? Quae cure, diceret aliquis, de eloquiis diuinis datis illi amulo, cum propter incredulitatem eius ipsi promissa Deus non compleuerit, siue de reparatione humani generis per Filium suum, siue de quibuscumque promissionibus? Quod quidem duobus modis refellit Apostolus, ostendendo non omnes in populo fuisse incredulos, ut penitus illi populo promissa negarentur, nec Deum, quia uerax est, promissiones sues posse quassare. Sic lege: bene dixi maximum illud esse de eloquiis diuinis per quae sibi alliceret populum suum, nam quid impedit propositum diuinum?

 

SI QUIDAM ILLORUM NON CREDIDERUNT illis eloquiis, hoc est his quae ibi promittebantur uel praedicab.antur NUMQUID INCREDULITAS ILLORUM, qui uidelicet non crediderunt, FIDEM DEI, id est per quam Deo crediderunt, EVACUAVIT, ut uidelicet non euenerit quod ipse Moyses, Iosue et caeteri fideles crediderunt?

 

ABSIT, ut scilicet eorum fides sit euacuata, scilicet frustrate, in his promissis ibi illis praedictis quae credidit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License