IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [3:4] EST AUTEM DEUS VERAX: OMNIS AUTEM HOMO MENDAX, SICUT SCRIPTUM EST: UT IUSTIFICERIS IN SERMONIBUS TUIS: ET VINCAS CUM IUDICARIS. |
[3:4] EST AUTEM DEUS VERAX: OMNIS AUTEM HOMO MENDAX, SICUT SCRIPTUM EST: UT IUSTIFICERIS IN SERMONIBUS TUIS: ET VINCAS CUM IUDICARIS.
EST AUTEM DEUS VERAX. Dixi ABSIT, nec inconsiderate sed prouide, cum sit DEUS VERAX, id est stabilis siue immobilis, in his quae promittit aut praedicit.
OMNIS AUTEM HOMO MENDAX, id est mutabilis in suo proposito, ut uidelicet facile eius consilium aut uoluntas mutari queat.
Forte quaeritur si homo in Christo, unitus diuinitati, mentiri aut peccare potuerit, quamuis in eo quod praemissum est: EST AUTEM DEUS VERAX et statim subiunctum est: OMNIS AUTEM HOMO MENDAX, Deus-homo exclusus uideatur, ut de puro homine tantum accipi debeat quod dictum est OMNIS HOMO MENDAX, non de homine qui Deus est. Nemo autem ambigere debet hominem illum Deo unitum, postquam ei unitus est aut dum ei unitus est, nullatenus peccare posse sicut eum qui praedestinatus est, postquam praedestinatus uel cum praedestinatus sit, damnari non posse.
At uero si simpliciter dicitur hominem illum, qui unitus est, nullo modo peccare posse, potest quilibet ambigere. Si enim penitus peccare non potest aut male facere, quod meritum habet cauendo peccatum quod nullo modo potest committere? aut quomodo etiam cauere id dicitur quod nullatenus incurrere potest? Unde Boethius, Contra Eutychen et Nestorium, de homine quem Deus assumpsit:
Quomodo, inquit, fieri potest ut talem assumpserit hominem qualis Adam fuit ante peccatum, cum in Adam potuerit esse peccandi uoluntas atque affectio?
Scriptum praeterea est in laude iusti:
Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. Iste in excelsis habitabit... etc.
Et hoc quidem ad liberum hominis arbitrium pertinet ut in eius sit potestate et bene agere et male. Quod si Christus non habuit, libero uidetur priuatus arbitrio et necessitate potius quam uoluntate peccatum cauere, et ex natura potius quam ex gratia id habere. Quippe quod per gratiam cuinis collatum est, ex dono ei potius quam ex naturae suae proprietate uenit; nec tam naturale quam gratuitum est dicendum quod ex dono alterius potius quam ex nobis habemus. Quis etiam neget hominem illum ex anima et carne consistere qui Deo unitus est, in unam uidelicet personam, etiam sine illa unione sicut caeteros homines in sua natura consistere posse? Alioquin minoris ualetudinis esse uideretur si per se ipse subsistere non posset sicut caeteri homines, et magis accidentis quam substantiae naturam habere. Quod si per se etiam existere posset, cur non et peccare sic posset ut caeteri?
Videtur itaque nobis ut in hac quoque sicut in caeteris rebus uires propositionum diligenter attendamus, quando uidelicet cum determinatione 'possibile' aut 'necesse' ponitur, et quando simpliciter praedicatur, id est sine apposita determinatione. Verum quippe est, si simpliciter dicatur, quod eum qui praedestinatus est et qui saluandus est possibile est damnari, cum omnino possibile sit eum fuisse non praedestinatum nec saluandum. Non tamen cum de terminatione uerum est dicere quod eum possibile est damnari, cum sit praedestinatus uel cum sit saluandus. Sic et eum qui curtatus est possibile est habere duos pedes, cum sit omnis homo bipes, et eum qui caecus est possibile est uidere; non tamen possibile est postquam curtatus est uel postquam caecus est. Alioquin possibile esset regressionem de priuatione ad habitum fieri, quod penitus falsum est. Sic et fortasse non est absurdum nos concedere simpliciter quod eum hominem, qui Deo unitus est, possibile sit peccare, non tamen posiquam unitus uel dum unitus est. Christum uero, id est Deum simul et hominem, modis omnibus impossibile est peccare, cum uidelicet ipsum 'Christi' nomen Dei et hominis exprimat unionem.
Ac sic quod dictum est OMNIS HOMO MENDAX, modis omnibus uera uidetur esse enuntiatio.
SICUT SCRIPTUM EST: UT IUSTIFICERIS. Probat per auctoritatem psalmi quam uerax sit Deus in promissis suis complendis et stabilis in suo proposito. Promiserat quippe Dominus ad Dauid quod de semine eius Christus nasceretur. Quae quidem promissio post adulterium Dauid cassanda omnino uidebatur, et omnino incongruum iudicabatur ut ulterius de semine tam peccatoris hominis Filius Dei carnem susciperet; et ita Deum, qui hoc ei promiserat, mendacem fieri oporteret. Quod nequaquam posse contingere idem qui tam grauiter deliquerat attendens, aiebat:
id est ad honorem tui tantum qui etiam iniquitatem bene ordinas et ad gloriam tuam omnia conuertis,
id est te sciente quem nihil latet, ut per hoc appareat quam iustus sis, qui uidelicet cum scias me promeruisse ut non mihi promissa custodias, tamen quia iustus es et uerax, non poses promissionem tuam frustrare. Si enim peccatum hoc Deum lateret, non uideretur quare promissionem non impleret. Nunc autem cum sciat peccatum committi et peccantem meruisse contrarium, seruat tamen immobilem suae ueritatis constantiam, adimplendo scilicet promissa.
UT IUSTIFICERIS IN SERMONIBUS TUIS, hoc est ut exsequendo sermones tuos de promissionibus quas mihi fecisti iustificeris, id est iustus et uerax appareas ET VINCAS, scilicet humanum indicium, CUM IUDICARIS ab hominibus, id est argueris mendacii tamquam qui non possis ulterius propter delicta mea tuam promissionem adimplere.