IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [3:5] SI AUTEM INIQUITAS NOSTRA IUSTITIAM DEI COMMENDAT, QUID DICEMUS? NUMQUID INIQUUS DEUS, QUI INFERT IRAM? SECUNDUM HOMINEM DICO. |
[3:5] SI AUTEM INIQUITAS NOSTRA IUSTITIAM DEI COMMENDAT, QUID DICEMUS? NUMQUID INIQUUS DEUS, QUI INFERT IRAM? SECUNDUM HOMINEM DICO.
SI AUTEM. Oppositionem ad praemissa ipse inducit Apostolus, quasi diceret: dictum est Deum iustificari, id est iustum et ueracem maxime apparere ex peccatis, cum illam scilicet promissionem illius impedire nequeant, immo etiam ipsa ad gloriam suam conuertat. Sed si peccata rostra, ita ut dictum est in praemisso exemplo de Dauid, IUSTITIAM DEI commandant, id est ad laudem et gloriam ueritatis eius proficiunt, QUID DICEMUS? id est quid poterimus respondere obiectioni sequenti quae ait: NUMQUID INIQUUS EST DEUS QUI INFERT IRAM? id est uindictam propter peccata quae eius, ut dictum est, iustitiam commandant, id est eum maxime laudabilem ostendunt de incommutabili suae ueritatis proposito? Et quondam non hoc ex persona sua Apostolus obiicit, quasi non ei uideretur ut in hoc ageret inique, addit: SECUNDUM HOMINEM DICO, id est secundum carnem animalem, qui non sapit ea quae Dei sunt, non secundum spiritualem qui iudicat omnia, id est tam in diuinis quam in humanis aequum rationis iudicium tenet.