Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[3:6] ABSIT! ALIOQUIN QUOMODO IUDICABIT DEUS MUNDUM?

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[3:6] ABSIT! ALIOQUIN QUOMODO IUDICABIT DEUS MUNDUM?

 

Et ideo ABSIT, ut hoc scilicet recipiamus Deum iniqui agere puniendo peccata quae etiam ad eius proficiunt gloriam, ut quamuis peccata non sint bona, bonum tamen sit esse peccata. Unde et illud Augustini in Enchiridion:

 

     Non fit aliquid nisi omnipotens fieri uelit, uel sinendo ut fiat uel ipse faciendo. Nec dubitandum est Deum facere bene, etiam sinendo fieri quaecumque fiunt male. Non enim hoc nisi iusto iudicio sinit. Et profecto bonum est omne quod iustum est.

 

Item:

 

     Nam nisi esset hoc bonum ut essent malae nullo modo esse sinerentur ab omnipotente bono.

 

ALIOQUIN, id est si aliter esset quam dicimus, hoc est si inique faceret Deus inferendo uindictam pro peccatis, QUOMODO MUNDUM, id est uniuersos, tam bonos scilicet quam malos, iudicaret, eis uidelicet pro meritis uel gloriam uel poenam retribuendo?

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License