IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [3:7] SI ENIM VERITAS DEI IN MEO MENDACIO ABUNDAVIT IN GLORIAM IPSIUS: QUID ADHUC ET EGO TAMQUAM PECCATOR IUDICOR? |
[3:7] SI ENIM VERITAS DEI IN MEO MENDACIO ABUNDAVIT IN GLORIAM IPSIUS: QUID ADHUC ET EGO TAMQUAM PECCATOR IUDICOR?
SI ENIM VERITAS. Ad supra positam obiectionem iterum redit quasi eam commendans, quod scilicet bene iniquus uidetur Deus puniendo peccata si ipsam iustitiam eius commendant, quia nec iam pro peccatis reputari debent sed pro bonds quae eius ueritatem commandant. Et hoc est Si enim ueritas DEI ABUNDAVIT IN GLORIAM IPSIUS EX MEO MENDACIO, hoc est immobilitas suae ueritatis laudabilior efficitur ex mutabilitate et inconstantia meae professionis, qui licet ei mentiar, ipse tamen mibi mentiri non potest. QUID IUDICOR ADHUC? dum uidelicet id quod facto ad eius gloriam proficit; TAMQUAM PECCATOR, id est qua ratione ea quae facto pro peccatis reputanda sunt?