IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [3:8] ET NON (SICUT BLASPHEMAMUR ET SICUT AIUNT NOS QUIDAM DICERE) FACIAMUS MALA UT VENIANT BONA: QUORUM DAMNATIO IUSTA EST. |
[3:8] ET NON (SICUT BLASPHEMAMUR ET SICUT AIUNT NOS QUIDAM DICERE) FACIAMUS MALA UT VENIANT BONA: QUORUM DAMNATIO IUSTA EST.
Et cur non potius FACIAMUS MALA UT VENIANT BONA, hoc est peccemus, ut ex nostris peccatis glorificetur Deus? SICUT BLASPHEMAMUR a quibusdam ET SICUT AIUNT NOS DICERE, me scilicet et caeteros spirituales qui dicimus etiam mala eam bene ordinari ut ad gloriam Dei proficiant. Unde et ipse etiam praedictus doctor in XI De ciuitate Dei, cum de bonitate Dei et malitia diaboli loqueretur, ait:
Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum uoluntatem iustissimus ordinator.
Deus cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat ignarus et praeuidebat quae bona de malis eius esset ipse facturus.
Item post aliqua:
Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, [sed] uel hominum creasset quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret.
Idem in Enchiridion:
Neque enim Deus omnipotens, cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo.
QUORUM, scilicet nos blasphemantium, id est non tam pro existimatione sua quam propter nos blasphemandos id dicentium. Adeo namque mala quoque a Deo bene ordinatum clarum est, ut hoc etiam gentilis ille philosophus Plato manifeste professus sit, dicens:
Nihil enim fit cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat.