Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[3:9] QUID IGITUR? PRAECELLIMUS EOS? NEQUAQUAM. CAUSATI ENIM SUMUS  IUDAEOS ET GRAECOS OMNES SUB PECCATO ESSE,

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[3:9] QUID IGITUR? PRAECELLIMUS EOS? NEQUAQUAM. CAUSATI ENIM SUMUS  IUDAEOS ET GRAECOS OMNES SUB PECCATO ESSE,

 

QUID IGITUR? Dixi talium nos blasphemantium iustam esse damnationem; ex quo nos maxime commendasse uidemur quasi tales simus ex meritis nostris in quibus nihil sit blaspemandum. Quid igitur? id est numquid potest dici quia PRAECELLIMUS tales iuste damnandos, id est ex propriis meritis et nostra uirtute digniores sumus illis?

 

NEQUAQUAM, sed potius ex Deo quam ex nobis est si quid boni habemus, sicut et in sequentibus ait quia non est uolentis neque currentis sed miserentis Dei, quia eius misericordia sufficiens est ad salutem potius quam nostra ualitudo, quoniam ex nobis omnes simul culpabiles sumus, sicut superius ostendimus tam de Iudaeis quam ex gentibus omnes inexcusabiles esse. Et hoc est: CAUSATI ENIM SUMUS, id est quasi causam accusando traximus tam IUDAEOS quam GRAECOS, quos sapientiores esse conuenit, OMNES SUB PECCATO ESSE, hoc est reos esse et poenae debitos tamquam transgressores. Et hic quidem ad generalem reuertitur inuectionem, colligens ex scripturis testimonia quibus omnes pariter reos inexcusabiles conuincat.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License