IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[3:10] SICUT SCRIPTUM EST: QUIA NON EST IUSTUS QUISQUAM:
SICUT SCRIPTUM EST, in psalmo uidelicet XIII, QUIA NON EST IUSTUS QUISQUAM etc. Psalmus hic, ubi haec testimonia apud nos continentur, quasi generalem inuectionem facit in omnes qui tempus uisitationis suae non cognoscentes, quasi pro abominatione habuerunt Deum pro humana redemptione incarnari et pati. Unde et alibi idem Apostolus:
Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
Dixit insipiens, id est animalis homo qui non percipit ea quae spiritus Dei sunt
de arcano uidelicet illo nostrae reparationis mysterio, cum infirmitatem assumpti hominis inspiceret:
Non est hic Deus.
Dixit quidem non uerbis tantummodo sicut Petrus eum negando, sed etiam corde quia sic credidit.
[NON EST IUSTUS QUISQUAM], hoc est paucissimi et quasi nulli sunt qui iusti sunt, id est unicuique reddentes quae sua sunt. Absit enim ut credamus ecclesiam a primo electo usque ad nouissimum in aliquibus saltem fidelibus non perseueraturam, quae et ante legem multos et post legem plures, sicut et ipsum qui hunc psalmum composuit, et sub gratia collegit innumeros. Unde et in ipso aduentu Domini, iam ex maxima parte in Israel facta caecitate, nonnullos legimus superesse uelut Simeonem, Annam atque ipsam Domini matrem cum sponso suo Ioseph, et patrem et matrem Iohannis Baptistae cum ipso. Saepe autem cum dicitur 'omnis' uel 'nullus' non generaliter sed ad maiorem partem dicitur, ueluti si dicatur de ciuitate in qua pauci sunt boni: Omnes mali sunt qui in ea habitant, uel nulli boni sunt in ea.
Hinc est illud Hieronymi, Ad Damasum papam, de filio prodigo:
"Fili, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt." Numquid angeli, throni? Omnia ergo intellige prophetas, eloquia diuina. Secundum illud quod saepe exposuimus, non omnia ad totum esse referendum sed ad maximam partem, ut "Omnes declinauerunt", et "Omnes qui ante me uenerunt fuerunt fures et latrones", et "Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, et Omnes qui sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi".