Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[3:12] OMNES DECLINAVERUNT, SIMUL INUTILES FACTI SUNT,   NON EST QUI FACIAT, BONUM NON EST USQUE AD UNUM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[3:12] OMNES DECLINAVERUNT, SIMUL INUTILES FACTI SUNT,   NON EST QUI FACIAT, BONUM NON EST USQUE AD UNUM.

 

Quam quidem negligentiam adnectit dicens: OMNES DECLINAVERUNT, hoc est studium suum, relicto Deo, conuerterunt ad saeculum ut pro temporalibus contemnerent aeterna, atque ita omnes pariter, tam Iudaei scilicet quam gentes, INUTILES sibi FACTI SUNT. Nemo quippe tam iniquus est ut omnino INUTILIS fiat, cum ipsis etiam malis Deus, ut dictum est, optime utatur, sicut nequitia Iudae siue diaboli. In uno quippe et eodem facto, et Deus Pater et Filius et Iudas cooperati sunt, quia Pater Filium et Filius se ipsum et Iudas tradidit Dominum. Traditio illa, quam et Iudas operatus est, communem omnium redemptionem est operata. Per praedicationem quidem Petri apostoli aliqui conuersi sunt et saluati, Iudae uero nequitiam in salutem omnium Dominus conuertit. Ad maiorem utilitatem nobis malo istius quam illius bono diuina usa est gratia. Diaboli quoque nequitiam quis dubitet a Deo semper bene ordinari, cum et ipse nihil nisi Deo permittente faciat, uel puniendo reos uel probando iustos uel quidlibet agendo? Unde et potestas illius nonnisi iusta esse potest sicut uoluntas illius nonnisi iniusta, qui a Deo potestatem, a se uero habet uoluntatem. Non est enim potestas, ipso attest ante postea Apostolo, nisi a Deo. Unde et Veritas iniquo praesidi ait:

 

     Non haberes in me potestatem nisi datum esset tibi desuper.

 

Qui itaque male agunt, sibi potius inutiles quam omnino inutiles intelligendi sunt, cum in ordine rerum nihil inutiliter aut superflue agi diuina, ut ostensum est, dispositio permittat.

 

Quomodo autem declinauerunt omnes aut a quo declinauerunt, a bono uidelicet opere, subponit dicens: NON EST QUI FACIAT BONUM, hoc est qui bene operetur et quod debet impleat. Quamuis enim bona uideatur traditio Domini quae a Iuda facta est, et simul, ut dictum est, a Patre siue a Filio, non tamen id Iudas bene fecit quod peruersa intentione, id est ex cupiditate pecuniae, commisit. Omnia quippe opera ex intentione pensanda esse Dominus docuit dicens:

 

     Si oculus tuus fuerit simplex... etc.

 

Alioquin Iudae quoque opus, in quo tam Pater quam Filius misericorditer sunt operati, bonum dicendum esset.

 

NON EST USQUE AD UNUM. Repetitio est praemissi, illius uidelicet quod dictum est non est qui faciat bonum, ut determinatio subderetur ne generaliter dictum putaretur. Tale est ac si diceret: non est, inquam, qui faciat bonum usquequo ueniat credendo et per amorem se copulando ei qui uere unus est et immutabilis per naturam et singularis per eminentiam, id est Deo siue Christo, qui est unos Dei et hominum mediator, per cuius fidem in sequentibus saluari nos adstruet sine operibus legis. Potest etiam ita intelligi non est qui faciat bonum usque ad unum, ac si diceretur: uix est qui faciat bonum, id est fere nullus est qui faciat. Fere enim nullus est ubi unus tantum superest.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License