IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [3:13] SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM, LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT: VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM: |
[3:13] SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM, LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT: VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM:
SEPULCHRUM PATENS EST. Tres isti sequentes uersiculi qui in nostro psalterio habentur, in Hebraico, teste Origene siue Hieronymo, minime ita continue leguntur. Unde Origenes super hanc epistolam:
In nonnullis, inquit, exemplaribus Latinorum ea quae subsequuntur testimonia in decimo tertio psalmo consequenter inueniuntur, in Graecis autem pene omnibus [non amplius] in decimo tertio psalmo quam usque "Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum." Sed et quod dixit Apostolus: SICUT SCRIPTUM EST QUIA NON EST IUSTUS QUISQUAM, NON EST INTELLIGENS, NON EST REQUIRENS DEUM, non eisdem sermonibus inuenitur in psalmo, sed ita scriptum est: "Dominus de caelo respexit super filios hominum ut uideat si est intelligens aut requirens Deum." Et quod dixit NON EST IUSTUS QUISQUAM, puto ex eo sumpserit: "Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum." Quod uero dicitur: SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM, LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT, in quinto psalmo reperies. VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM ex quodam psalmo assumptum puto, immutatis sermonibus. QUORUM OS MALEDICTIONE ET AMARITUDINE PLENIUM EST, ex nono psalmo uidetur acceptum. VELOCES PEDES EORUM AD EFFUNDENDUM SANGUINEM, uel in Isaia inuenies uel in Prouerbiis. Sed CONTRITIO ET INFELICITAS IN VIIS EORUM, ET VIAM PACIS NON COGNOUERUNT, non quidem ad integrum recordor ubi scriptum sit; suspicor tamen in uno prophetarum inueniri posse. In psalmis autem scriptum est: NON EST TIMOR DEI ANTE OCULOS EORUM. Haec autem testimonia uidetur congregasse ut ostenderet quia, quod causatur Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, non tam sua quam Scripturae sententia pronuntiat. Omnes sub peccato esse [intelligatur de illis dictum] quos uel naturali uel scripta lege ne peccent constat edoceri.
Hieronymus in praefatione libri XVI In Isaiam, ad Eustochium:
Quaestiunculam detulisti quod octo uersus qui leguntur in ecclesiis et in Hebraico non habentur, tertii decimi psalmi Apostolus usurparit: SEPULCHRUM PATENS,... etc.
Animaduerti et hoc testimonium de psalmis et Isaia esse contextum. Nam duo primi uersus SEPULCHRUM PATENS, etc. quinti psalmi sunt. Illud autem quod sequitur VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM, centesimi tricesimi noni psalmi [est]. Rursum quod dicitur QUORUM OS MALEDICTIONE ET AMARITUDINE PLENUM, de nono psalmo sumptum est. Tres autem uersiculi qui sequuntur: VELOCES PEDES EOREM AD EFFUNDENDAM SANGUINEM, CONTRITIO ET INFELICITAS IN VIIS EORUM, ET VIAM PACIS NON COGNOUERUNT, in Isaia repperi. Vltimus uersus, id est octauus, NON EST TIMOR DEI ANTE OCULOS EORUM, in tricesimi quinti psalmi principio est.
Item:
Denique omnes Graeciae tractatores, qui nobis eruditionis suae in psalmos commentarios reliquerunt, hos uersiculos ueru adnotant atque praetereunt, liquido confitentes in Hebraico non haberi nec esse in Septuaginta interpretibus sed in editione uulgata quae Graece *koine* dicitur, et in toto orbe diuersa est.
Nunc autem litteram prosequamur.