IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [3:13] SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM, LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT: VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM: |
[3:13] SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM, LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT: VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM:
GUTTUR, quoniam formandae uel proferendae uocis instrumentum est, sermonem significat qui per guttur emittitur. Sermo itaque eorum, ad malum persuadens, quasi SEPULCHRUM PATENS EST ex concepta mente nequitia, quasi ex foetore inclusi cadaueris alios corrumpens atque adstantium nares offendens, id est naturalem eorum discretionem perturbans ac uitians.
LINGUIS SUIS. Quasi expositio est praemissi parabolice dicti, cum dicit eos in dolo loqui, id est contra conscientiam suam ea commendare ad quae persuadent uel uituperare a quibus dehortantur.
VENENUM ASPIDUM, quod et ipse Moyses insanabile dicit ac per hoc caeteris peius esse testatur, mortifera, id est criminalia, peccata significat quae quasi uenenum suis persuasionibus infligunt aliis. Haec autem, uidelicet peccata ad quae persuadent, SUB LABIIS EORUM esse dicuntur, id est callidis eorum sermonibus ita occultari ut animaduerti ab auditoribus non possint.
Possumus etiam per VENENUM ASPIDUM insanabile illud in Spiritum Sanctum irremissibile peccatum accipere, quando quis uidelicet per inuidiam uel cupiditatem aliqua opera illorum quae a Deo fieri non dubitat, diabolo tribuit sicut non nulli Iudaeorum faciebant, qui, ut populum a Christo auerterent, opera eius tamquam diabolica uituperabant; quae tamen Spiritu Dei, id est diuina gratia, fieri non dubitabant et ideo in Spiritum Dei, id est diuinae gratiae donum, peccare dicebantur, cum scienter diabolo tribuerent unde glorificare Deum deberent, contra propriam mentientes conscientiam.
Quod quidem peccatum, etsi per paenitentiam deleri posses, ita tamen dining sancitum est iudicio ut nullus in hoc lapsus resipiscendo redeat, atque ideo irremisibile dicitur. Hoc autem peccatum SUB LABIIS EORUM latebat, non in labiis apparebat, quia, dum sic contra propriam conscientiam deliquerent, aliud in corde habebant quam ore proferebant.