Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[3:17] ET VIAM PACIS NON COGNOVERUNT:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[3:17] ET VIAM PACIS NON COGNOVERUNT:

 

ET VIAM PACIS, id est omnino in uiis suis damnatione conterentur quia uiam Dei NON COGNOVERUNT, id est Christum per quem tamquam mediatorem Dei et hominum Deo pactficati et reconciliati sumus, qui "est pax nostra", ut idem ait Apostolus, "et fecit utraque unum". Qui etiam de semetipso ait:

 

     Ego sum uia; ego sum ostium, per me si quis introierit saluabitur.

 

Hanc quidem uiam non cognouerunt, id est Christum, qui pro infirmitate carnis eum contempserunt aut purum hominem crediderunt, ac per hoc tamquam Deum eum reueriti non sunt. Nec Iohanni crediderunt, de eo quidem comminanti et dicenti:

 

     Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis enim arbor quae non facit fructum etc.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License