IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[3:19] SCIMUS AUTEM QUONIAM QUAECUMQUE LEX LOQUITUR, HIS, QUI IN LEGE SUNT, LOQUITUR: UT OMNE OS OBSTRUATUR, ET SUBDITUS FIAT OMNIS MUNDUS DEO:
SCIMUS AUTEM. Redit Apostolus ad inuectionem Iudaeorum, ut sicut abstulit eis gloriationem de circumcisione, auierat et de lege uel quibuscumque carnalibus obseruantiis, ne forte maxime legem in eo commendasse uideretur quod dixerat:
Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Legis ergo gloriationem per hoc primum aufert quod eos per legem magis argui quam iustificari conuincit.
Continuatio: induxi testimonia ex lege, id est Veteri Testamento, per quae omnes reos esse, tam Iudaeos scilicet quam gentiles adstruerem. Sed scimus Iudaeos maxime his argui quibus quidem solis, non de solis, lex loquitur, cum eis solis data fuerit atque imposita. Et hoc est quod ait: SCIMUS AUTEM etc., ac si diceret: quamuis praemissa testimonia contra gentiles quoque ex lege collegerimus, tamen scimus legem non eis fuisse locutam quibus data non fuerat, licet de eis; sed HIS tantum QUI IN LEGE SUNT, id est professione susceptae legis tenentur adstricti.
Notandum 'legis' nomine quandoque proprie quinque libros tantum Moysi comprehendi, quandoque etiam totum Vetus Testamentutn sicut in hoc loco. Unde Augustinus, De Trinitate, libro XV:
Legis nomine aliquando omnia Veteris Instrumenti eloquia, aliquando autem proprie lex dicitur quae per Moysen data est.
UT ita OMNE OS OBSTRUATUR, id est compescatur et conticescat a sua gloriatione et non aperiatur nisi in glorificationem Dei, cum scilicet intellexerimus illius quoque peculiaris populi Dei maximam gloriam quam ex lege habebant, tamquam per eius opera se iustificari arbitrantes, nullam esse reputandam. ET ita SUBDITUS, id est humiliet se, DEO, nihil de sua gloriatione praesumens, quae eis etiam qui magni apud Deum uidebantur ablata est.